Henricus vulgo Heinrich Beck (natus anno 1760 Gotae, mortuus die 6 Maii 1803 Manhemii) histrio atque dramaticus Germanicus fuit.

Wikidata Henricus Beck
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Beck: imago
Henricus Beck: imago
Nativitas: 19 Februarii 1760; Gota
Obitus: 6 Maii 1803; Manhemium
Patria: Germania

Familia

Coniunx: Caroline Beck

Cursum honorum theatricorum in Scaenis aulicis Castelli Friedenstein Gothensis incohatus est; quibus dissolutis anno 1779 cum actoribus multis egregiis Manhemium petivit ubi in dandis spectaculis »Räuber« (Kosinsky) et »Fiesco« (Bourgognino) particeps erat. Anno autem 1799 princeps elector Bavaricus Maximilianus I Iosephus eum Monacum vocavit unde anno 1801 Manhemium revenit.

Beck artem partium agendarum optimam cum voce clara feliciter uniebat et comoediis et tragoediis et melodramaticis maxime aptus. Inter opera eius eventum optimum habuerunt comoediae hae: »Die Schachmaschine« (Berolini 1798), »Die Quälgeister« (Francofurti 1802) et »Das Kamäleon« (Francofurti 1803). Opus eius »Theater« editum est Francofurti annis 1802 et 1803 tribus in voluminibus.

Eius uxor primus Carolina Ziegler (1766-1784) ex anno 1781 histrio erat. Schillero, qui eam pro partibus Ludovicae (Kabale und Liebe) in scaenis instituere volebat, in omnibus maxime placuit.

Bibliographia

recensere