Ioannes Britton

auctor
Wikidata-logo.svg Ioannes Britton
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Britton: imago
Nativitas: 7 Iulii 1771; Kington St Michael
Obitus: 2 Ianuarii 1857; St Pancras
Patria: Britanniarum Regnum ante 1928, Great Britain

Officium

Munus: topographer

Memoria

Laurae: Fellow of the Society of Antiquaries
Sepultura: West Norwood Cemetery

Ioannes, vulgo John Britton (die 7 Iulii 1771 Chinctunae Michaelis natus; Londinii die 1 Ianuarii 1857 mortuus) fuit scriptor rerum antiquorum et topographicorum Angliae.

Patre et matre cito mortuis Londinium annum sedecimum agens petivit ubi apud vinarium, tabernarium, causidicum laboravit. Denuo iussu editorum libros conscribere coepit, primum de comitatu nativo (The Beauties of Wiltshire), mox de architectura: sub qua rubrica enumerantur novem volumina antiquitatum architecturalium (Architectural Antiquities of Great Britain, 1805–1814), quattuordecim fasciculi de ecclesiis cathedralibus (Cathedral Antiquities of England, 1814–1835). Librum de vita sua (Autobiography) anno 1850 edidit.

Tirones discipulosque habuit Robertum Gulielmum Billings pictorem architectumque futurum, Samuelem Rayner pictorem, Georgium Cattermole pictorem librorum.

Opera selectaRecensere

BibliographiaRecensere