Ioannes Blasius de Aviz (Lusitanice João Braz de Aviz) est praefectus Congregationis pro institutis vitae consecratae et societatibus vitae apostolicae.

Ioannes Blasius de Aviz: vexillum
Ioannes Blasius de Aviz
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Iohannes Blasius de Avicis
praefectus Congregationis pro institutis vitae consecratae et societatibus vitae apostolicae
titulus
S. Helenae extra Portam Praenestinam
Natus 24 Aprilis 1947
presbyter ordinatus 26 Novembris 1972
episcopus nominatus 6 Aprilis 1994
episcopus consacratus 31 Maii 1994
Cardinalis promulgatus 18 Februarii 2012
a papa Benedicto XVI

Oppido Mafra, in provincia Sancta Catharina Brasiliae, catholicis parentibus natus est, die 24 Aprilis, anno 1947; die 7 Decembris, anno 1972, in oppido Apucarana, sacerdotio insignitus est.

De cursu episcopali, quod attinet, facta a Romano Pontifice Iohanne Paulo II eius episcopali nominatione die 7 mensis Aprilis anno 1994, titulo Flenucletensis episcopi atque auxiliaris in Archidiocesi Victoriensi Spiritus Sancti statim ornatus est. Eodem anno, Pridie Calendas Iunias episcopus consecratus est. Postea, anno 1998, episcopus Punctacrassensis; deinde, anno 2003, archiepiscopus Maringaensis creatus est. Postremo, anno 2004, die 28 mensis Ianuarii, archiepiscopus Brasiliopolitanus electus, die 27 mensis Martii venit in officii possessionem. Anno 2010, praefuit Congressui Eucharistico Nationali in Brasilia.

Die 4 mensis Ianuarii, anno 2011, iussu Benedicti XVI, Congregationi pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae, Romae, praefectus est.

Die 18 Februarii 2012 papa Benedictus XVI eum cardinalem fecit. De Aviz conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere