Ioannes Baptista vulgo Johann Baptist Schad (nomine monachico Romani; natus die 30 Novembris 1758 Rattelsdorf-Mürsbach in Franconia Superiore, mortuus die 13 Ianuarii 1834 Ienae) Benedictinus Germanicus et philosophus necnon professor universitarius Charcoviae fuit.

Vita recensere

Anno 1768 venerat acoluthus ministrans ad Abbatiam Banz (apud Bad Staffelstein) et quattuor annis post iesuitae eum Bambergae erudiebant. Anno 1778 autem ipse novitiatum amplecturus intra muros abbatiales Banz rediit. Mox illuminismi notionibus inflammatus vitam monachicam minoris aestimare atque spernere coepit. Postquam velut anonymus verba perdura de Benedictinis pepigit, claustra anno 1798 fugienda erat. Refugium autem in Thuringia ad palatium Ebersdorf (circuli Saale-Orla) invenit ubi sollemniter se Lutheranam fidem accipere velle declaravit. Unde Ienam iit et puellam Coburgo oriundam in matrimonium duxit.

Ienae consuetudines contraxit cum Fichtio qui ita - Ioannem Schad ipsum hic citamus - interpretatorem idearum suarum optimum invenit: fertur Ioannes Schad opere Gemeinfaßliche Darstellung des Fichteschen Systems systema Fichtianum affabre explicavisse. Anno 1800 docens privatus Ienensis creatus est. [1]

Anno 1804 autem Schad in Russiam vocatus est Goethio mediatore. Una cum aliis viris doctis die 17 Ianuarii 1805 in Universitatem Charcoviensem introductus est, quae modo portas suas patefecerat. Uxore mortua iterum feminam ductitavit. Attamen Russi eum expulserunt anno 1816 ob nonnulla lubrica verba in scriptis Schadianis reperta. Quo facto Iena eum accepit ubi Schad naturae concessit.

Memoria recensere

Anno 1991 in oppido natali Mürsbach monumentum pro Schad erectum est.

Bibliographia recensere

  • Vladimir Alekseevic Abaschnik: Kant und der Deutsche Idealismus in der Ukraine im ersten Drittel des 19. Jahrhunderts. Schwerpunkt: Johann Baptist Schad (1758-1834). Ienae 2002.
  • Volodymyr O. Abašnik: Johann Baptist Schad (1758-1834), Professor der Philosophie an den Universitäten Jena und Charkov, in: Europa in der Fruehen Neuzeit. Festschrift für Günter Mühlpfordt. Bd. 6: Mittel-, Nord- und Osteuropa. Edidit Erich Donnert. Böhlau, Coloniae Agrippinae 2002, p. 349–380.
  • Vladimir Alekseevic Abaschnik: Lebensgeschichte des vormaligen Banzer Konventualen Roman Schad, apud: Bamberg wird bayerisch. Die Saekularisation des Hochstifts Bamberg 1802/03. Edidit Renate Baumgärtel-Fleischmann. Bambergae: Druckerei Fruhauf, 2003, p. 94–98.
  • Vladimir Alekseevic Abaschnik: Johann Baptist Schad, apud: Naturphilosophie nach Schelling. Ediderunt Thomas Bach et Olaf Breidbach (= Schellingiana 17). : Frommann-Holzboog, Stuttgart-Bad Cannstatt 2005, p. 563–593.
  • Vladimir Alekseevic Abaschnik: J.B. Schads und Hegels Positionen um 1801, apud: Hegel-Jahrbuch 2005, Dritter Teil. Glauben und Wissen. Ediderunt Andreas Arndt, Karol Bal, Henning Ottmann in Verbindung mit Klaus-M. Kodalle und Klaus Vieweg. Akademie Verlag, Berolini p. 252–257.
  • Volodymyr Oleksijovyč Abaschnik: Katholische Aufklärung im Benediktinerkloster Banz. „Harmonie und schwesterliche Eintracht zwischen Bibel und Vernunft“. Apud: Katholische Aufklärung in Europa und Nordamerika. Eldonis Jürgen Overhoff kaj Andreas Oberdorf (= Das Achtzehnte Jahrhundert. Supplementa, Bd. 25). Wallstein Verlag, Gottingae 2019, p. 219–235.
  • Ingrid Kästner: Goethes Mitwirkung bei der Besetzung akademischer Positionen in Rußland. Apud: Internationale Zeitschrift für Geschichte und Ethik der Naturwissenschaften und Medizin 9, 2001, p. 105–117
  • Guido Naschert: Mit mir machst du, o Rom, kein Glück. Die Klosterromane Johann Baptist Schads und ihre Religionsphilosophie. Apud: Subversive Literatur. Erfurter Autoren und Verlage im Zeitalter der Französischen Revolution (1780–1806). Gottingae 2014, p. 395–434.
  • Rebecca Paimann: „Die Lügenschule der formalen Logik“. Johann Baptist Schads transzendentale Logik als Weg zur wahren Philosophie unter besonderer Berücksichtigung ihres Verhältnisses zu den Konzeptionen Kants und Fichtes. Apud: Kant-Studien. Tomus 98,1 2007, p. 106–126
  • Karl Klaus Walther: Johann Baptist Schad in Rußland. Ĉe: Jahrbücher für die Geschichte Osteuropas 40, fasciculus 3/1992, p. 340–365

Nexus externi recensere

  • Vicifons
  • "Schad, Johann Baptist" - Hugo Liepmann, apud: Allgemeine Deutsche Biographie, tomus 30 (1890), p. 493–494 (hic in interreti)

Notae recensere

  1. Manfred Hölscher: Fichtes Wissenschaftslehre in der religionsphilosophischen Rezeption J. B. Schads, apud: Materiale Disziplinen der Wissenschaftslehre (=Fichte-Studien 11) 1997, p. 243-244 [1]