Ioannes vulgo João Almeida Garrett (natus die 4 Februarii 1799 ad Portum Cale, mortuus die 10 Decembris 1854 Olisipone) poeta egregrius et vir publicus Lusitanus fuit.

Ioannes Almeida Garrett

Ex anno 1816 Conimbrigae iuribus studebat, ubi cum tribus tragoediis in modum antiquum exaratis - i.e. »Xerxes«, »Lucrecia« et »Merope« - se produxit. Anno 1820 democratiae faventibus se aggregavit. Aetate undeviginti annorum in ministerio de rebus internis in educatione publica promovenda laborare coepit.

Isto tempore drama maxime ingeniosum pepigit, »Catão«. Veteribus politicis restauratis anno 1823 ei fugiendum erat. Profugus Angliam petivit ubi carmen romanticum-equestre »Magrico« scripsit et programma educatorium »Tratado de educação« (Londinii 1829) in lucem protulit. Inde ad Portum Gratiae a familia Laffitte invitatus est, ubi poesis »Camões« (Lutetiae 1825) in decem cantibus creata est. Hic amore patriae inflammatus mortem istius Camonii, poetarum Lustinorum maximi, cantavit; econtra versus epici-lyrici »Dona Branca ou a conquista do Algarve« (1826) satura quasi de monachis facti sunt: similia quoad genus scribendi apud Wieland habemus.

Rege Ioanne VI mortuo in patriam anno 1826 reitum est. Almeida Garrett pro diariis liberalibus operam navabat, antequam anno 1828 caparetur et rursus fugam peteret tyranno Michaele I regente. Denuo in Anglia visus est, ubi publicavit carmen illustre romanticum »Adozinda« (1828), paulo post novellarum cyclum »Bernal-Francez« necnon »Lirica de João Minimo« (Londinii 1829; Arcadica quae olim in universitate confecerat)

Anno 1832 ab insula Terceira Azorum in expeditione profectus est in exercitu Petri IV (Azorum). Tunc Portu Calensi minister rerum internarum creatus est. Regina Maria II tumultus sedavit; ille autem annis inter 1834 et 1836 Bruxellis Lusitanorum legatus fuit et rebus novis Septembribus finitis senator anno 1837 creatus est: in curia se oratorem illustrissimum praebuit.

Tum Ioannes scriptor in theatrum nationale instituendum attendit. Critici eius opus »Auto de Gil Vicente« (1838) primum drama pure Lusitanum declaraverunt. Ecce dramata alia quae posteritati tradidit: »D. Filippa de Vilhena« (1840), »Alfageme de Santarem« (1841), »Sobrinha do Marquez«, et praeclarum »Frei Luiz de Sousa« (1844). In mythistoria autem scribenda semel modo apparuit: »O Arco de Sant' Anna« (1846). Magni aestimantur »Viagens na minha terra« (1837) in prosa, cum lyricae res gratia plenae sint in »Folhas cahidas« (1852). Historias in plebe notas colligens scripsit »Romanceiro« (1851–53), de quibus Wolf fecit »Proben portugiesischer und katalonischer Volksromanzen« (Vindobonae 1856) et germanophonis mundum ignotum explicavit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Almeida Garrett spectant.