Ioannes Adolphus Brorson
Ioannes Adolphus vulgo Hans Adolph Brorson (natus die 20 Iunii 1694 Randerup in Iutlandia meridiana, mortuus die 3 Iunii 1764 Ribe in Iutlandia) episcopus et illustris cantuum liturgicorum poeta Danicus fuit.
Obitus: 3 Iunii 1764; Ribe
Patria: Dania
Memoria
Vita
recensereBrorson usque annum 1712 gymnasium Ribe frequentavit ante studia theologica Hafniae suscipienda. Post quattuor annos autem vitam studenticam interrupit, ut se Locum Dei[1] conferret. Ibi pietismum Germanicum edidicit, gustavit et magni aestimavit. Anno 1721 studia Hafniensia rursus aggressus anno post parochus Randerup factus est. Annis inter 1729 et 1735 parochus ad Ecclesiam Christi Tønder in urbe erat.
Ex anno 1721 carmina atque cantus exarare incohatus est. Insuper cantilenas Theodiscas tam Barocas quam pietismo sequentes convertebat. Liber cantualis anno 1739 editus cui titulus Troens rare Klenodie (Fidei gemmae) et opuscula originalia et interpretationes in se fert. Anno 1737 propositi munere Ribe in urbem vocatus et anno 1741 episcopus ibidem electus est. Quod officium usque mortem anno 1764 explebat. Anno 1760 manifestum De Vexillo Ecclesiae Latine scriptum edidit ubi clarissime contra illuminismi theologiam invectus est quae tum etiam in Scandinavia omni magis magisque florebat. Post mortem cantus septuaginta nondum editi a filiis reperti sunt, qui anno 1765 sub titulo Svane-Sang in lucem sunt prolati.
Bis feminam in matrimonium duxit: cum Catharina Stenbek Clausen infantes tredecim habuit, quorum septem autem mox defuncti sunt. Puerulus paralyticus et amens natus est, cui numquam e conclavi exire licuit. Anno 1742 Ioanna Christiana Riese nupsit Ioanni Adolpho, cui tres infantes peperit.
Gravitudo
recensereCantus pietismum sapientes diu in oblivionem ceciderunt, antequam saeculo XIX a piis hominibus rursus vulgarentur. Cantus libris Svane-Sang et Troens rare Klenodie excerpti in florilegio praetitulato Brorsons Salmebog adunatae sunt. Nostris diebus Brorson poeta in libro cantuali Ecclesiae populi Danici et apud Højskolesangbog multis rebus repraesentatur.
Cotidie campanularum ludus ecclesiae cathedralis Ribe horis octava matutina et sexta pomeridiana cantum quendam Ioannis Adolphi Brorson intonat cui titulus Den yndigste rose er funden.
Notae
recensereNexus externi
recensereLexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Adolphum Brorson spectant. |
- Cantus ecclesiastici eius in Archivo litterarum Danicarum, quod nuncupatur
- Vita in editione interretiali Libri psalmorum Danici
- Vicifons
- In Lexico biographico Danico
- In Lexico scriptorum Danicorum