Insulae Supra Ventum
Insulae Supra Ventum[1] (Hispanice Islas de Barlovento[2], Anglice Windward Islands) sunt archipelagus maris Caribaei, pars Antillarum Minorum orientalis. Insulae Supra Ventum arcu longa ab insulis Virgineis ad insulam Trinitatis extentae sunt. A Christophoro Columbo inventae sunt annis 1493—1502.
In pluribus tabulis insulae Insulae Supra Ventum sunt insulae Anguis, Sancti Martini, Sancti Bartholomaei, Sancti Eustachii, Sanctus Christophorus et Nives, Antiqua et Barbuda, Mons Serratus, Guadalupia, Dominica, Martinica, Sancta Lucia, Sanctus Vincentius et Granatinae, Barbata et Granata; in tabulis autem Anglicis insulae a Dominica ad merididem sitae sunt pars insularum infra Ventum pars borealis.
Alterae insulae Supra Ventum sunt insularum Societatis in Polynesia Gallica pars.
Notae
recensere- ↑ Reinerus Ottens(d), Tabula novissima atque accuratissima Caraibicarum insularum...; Ioannes Eduardus Wappäus(de), De Oceani fluminibus, Gottingae 1836, p. 15.
- ↑ Unde et Latine Insulae di Barlovento, — Philippi Cluverii Introductionis in universam geographiam, tam veterem quam novam, libri VI (Lugduni Batavorum, 1627), p. 275. Vel Insulae ad Ventum Conversae etc.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 13°15′0″N 61°12′0″W • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |