Insulae Gilbertenses,[1] vel fortasse Insulae Gilbertinae (Gilbertense Tungaru[2]), olim Insulae Kingsmill,[3] sunt catena sedecim atollorum insularumque curalii in Oceano Pacifico sitarum. Eae sunt praecipua Rei Publicae Kiribatiensis pars (nomen Kiribati ex Anglico Gilberts deducitur[2]), quae Taravam, situm capitis reipublicae domiciliumque paene dimidii numeri civium, comprehendit.

Conlocatio Insularum Gilbertensium in Oceano Pacifico.
Indigena Insularum Makin, ab Alfredo Thoma Agate anno 1841 adumbratus.
Tabula Insularum Gilbertensium.

Notae recensere

  1. Nomen Latinum, ex nomine Anglico Gilbert deductum, in nonnullis specierum nominibus videtur: plantae Acacia julifera subsp. gilbertensis et Corymbia gilbertensis ; brachyurum Xanthias gilbertensis ; anemone Edwardsianthus gilbertensis ; bryozoum Megapora gilbertensis ; insectum Pseudococcus gilbertensis.
  2. 2.0 2.1 Reilly Ridgell, Pacific Nations and Territories: The Islands of Micronesia, Melanesia, and Polynesia, ed 3a (Honolulu: Bess Press, 1995), p. 95.
  3. Saepissime, hoc nomen solum meridianis archipelagi insulis adhibetur (Merriam-Webster's Geographical Dictionary, Springfield, Massachusettae: Merriam Webster, 1997), p. 594.

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!