Bryozoa
Bryozoa sunt animalia aquatica, fere semper composita,[1] colonias[2] scilicet coniunctorum membrorum efformantes. Quae membra zooides dicuntur, utpote animalibus similia, sed quae animalia strictissimo sensu dici nequeunt.[3] Corpus uniuscuiusque zooidis e polypide[4] organa fere omnia, inter quae lophophorum, continente et cystide, quasi sacco (nonnumquam cum exosceleto) polypidem circumcingente, constat; zooides autem funiculo connectuntur.[5] In taxinomia zoologica, Bryozoa tamquam phylum habentur.[6]
Numerus specierum Bryozoorum hodiernorum est 5869,[7] fossilium autem circiter 15 000.[8]
Nomina
recensereNomen Bryozoorum, e vocabulis Graecis βρύον ‘muscus’ et ζῷον ‘animal’ componitur. Aliud nomen, olim ad subdivisionem Bryozoorum referens, Ectoprocta scilicet, nunc pro synonymo Bryozoorum habetur, altera subdivisione, Entoproctis nempe, e Bryozois hodie exclusa. Polyzoa idem quod et Bryozoa sunt, sed nostris temporibus hoc nomen in usu amplius non est.[9]
Nomina autem vernacula haud raro Latino significatu similia sunt; exempli gratia Anglicum moss animals, Theodiscum Moostierchen, Polonicum mszywioły.
Descriptio
recensereColonia Bryozoorum, zoarium nuncupata, saepissime sessilis, ad conchas, algas vel alias res fixa est, immo iis adhaeret; formas pervarias, ut flabelli, fruticis vel folii habere potest; e zoooeciis[10] multis constat, quorum singula singulis zooidibus ad habitandum serviunt. Exosceletus frequenter e carbonate calcii, rarius e chitino componitur.
Zooides Bryozoorum, per blastogenesin, multiplicationem scilicet asexualem originem ducentes, minuta sunt, numquam 1 mm excedentes. Intra zoarium tum omnes zooides similes sunt, tum distingui possunt autozooides sese (et totam coloniam) enutrientes necnon heterozooides ad alias functiones destinati, ab autozooidibus nutriti. Lophophorus est corona tentaculorum, forma circulari vel soleae ferreae equorum, qui e zoooecio trans orificium protrudi potest, reliquibus partibus corporis semper intra zoooecium remanentibus. Systema digestivum duas aperturas habet: os intra lophophorum invenitur; anus autem extra; unde et Ectoproctorum nomen. Systema circulatorium nullum.[9]
In colonia bryozoorum communiter zooides utriusque sexus inveniuntur, unde et reproductio sexualis locum habere potest.[6]
Locus inter alia phyla, classificatio, exempla
recensereBryozoa, Brachiopoda, et Phoronida lophophorum habent, quod cognationem eorum arctam demonstrat, unde et tria phyla haec in superphylum Lophophoratorum iunguntur. Phylum autem Bryozoorum in tres classes et octo ordines dividitur.
- Phylactolaemata (Graece φυλάσσω ‘custodio’ et λαιμός ‘guttur’), lophophorum in forma soleae ferreae atque epistoma (organum parvum os tegens, unde et eorum nomen) habentia, zoariis numquam calcificatis. Phylactolaemata nonnisi in aquis dulcibus vivunt. Cum sceleta eorum non sint calcificata, fossilia eorum rarissima sunt, antiquissimis Phylactolaematis e Permio notis.
- Ordo unicus Plumatellida.
- Cristatella, bryozoon in aquis Europae, Americae septentrionalis et Asiae haud rarum, cuius coloniae movere possunt.[11]
- Pectinatella, zoariis gelatinis, sphaericis, magnis.
- Ordo unicus Plumatellida.
- Stenolaemata (Graece στενός ‘angustus’ et λαιμός ‘guttur’), lophophorum circularem habentia, epistomate carentia, lophophoro contractionis epithelii coelomatis gratia protrudente, zoariis semper calcificatis; zooidibus tubuliformibus, quorum axis longa cum directione locali incrementi coloniae angulum acutum facit. Cyclostomata antiquissima ex Ordovicio nota sunt.
- Ordo Cyclostomata, cuius membra usque ad hodiernum diem permanserunt, parietes exteriores tum calcificatos (“fixos”), tum non calcificatos (“liberos”) habent.
- Inter genera Cyclostomatum hodiernorum nominari possunt, exempli gratia, Crisia et Tubulipora.
- Reliqui quinque ordines (Cryptostomata, Trepostomata, Fenestrata, Cystoporida, Esthonioporata) extincti sunt et in superordinem Palaeostomatorum iunguntur. Haec bryozoa parietes exteriores liberos semper habent. Palaeostomata Palaeozoico communia erant, nonnullibus usque ad Triassicum permanentibus.[12]
- Ordo Cyclostomata, cuius membra usque ad hodiernum diem permanserunt, parietes exteriores tum calcificatos (“fixos”), tum non calcificatos (“liberos”) habent.
- Gymnolaemata (Graece γυμνός ‘nudus’ et λαιμός ‘guttur’), lophophorum circularem habentia, epistomate carentia, lophophoro contractionis parietis corporis gratia protrudente; zooidibus tum breviter tumuliformibus, tum in forma capsellae, quorum axis longa plus minusve parallela ad directionem localem incrementi coloniae est.[14]
- Ordo Ctenostomata, zoariis non calcificatis. Antiquissima eorum, etiamsi sine sceleto, e periodo Ordovicii nota sunt propter quod in conchis aliorum animalium foraverint, cuius vestigia permanserunt.[15]
- Alcyonidium, coloniis gelatinis.
- Walkeria, coloniis filiformibus.[16]
- Ordo Cheilostomata, zoariis calcificatis, haud raro cum heterozooidibus multis variisque. Hic ordo ultimus Bryozoorum apparuit, periode nempe Jurassica; hodie autem maximus omnium bryozoorum est, cum 4921 speciebus.[7]
- Flustra, coloniis erectis.
- Pentapora, coloniis erectis, fortiter calcificatis.
- Membranipora et Electra, coloniis substrato adhaerentibus.[16]
- Ordo Ctenostomata, zoariis non calcificatis. Antiquissima eorum, etiamsi sine sceleto, e periodo Ordovicii nota sunt propter quod in conchis aliorum animalium foraverint, cuius vestigia permanserunt.[15]
Bryozoa fossilia frequenter inveniuntur, unde et queastio orta est, an reapse antiquissima eorum in periodo Ordovicii tantum apparuerint, permultis aliis phylis iam in Cambrio notis.[17] Anno 2021 Protomelission in Cambrio inferiore Australiae et Sinae inventum tamquam bryozoorum omnium antiquissimum, ad nullam trium classium (Phylactolaematum scilcet, Stenolaematum et Gymnolaematum) pertinens, descriptum est.[18] Cum interpretatione fossilium horum non omnes autem consentiunt, nonnullibus Protomelission haud bryzoon, immo vero haud animal, sed algam esse affirmantibus.[19]
Pinacotheca
recensere-
Zoarium Pectinatellae magnificae, bryozoi phylactolaemati, ex aqua extractum
-
Archimedes, colonia bryozoi stenolaemati periodus Carboniferae.
-
Flustra foliacea, colonia erecta bryozoi gymnolaemati.
-
Reteporella grimaldii, colonia erecta bryozoi gymnolaemati.
-
Eurystomella bilabiata, colonia bryozoi gymnolaemati petrae adhaerens.
Bibliographia
recensereNotae
recensere- ↑ ‘Animal compositum’: vide Albertus Bäck (1759) Animalia composita . . . quae . . . praeside . . . Carolo Linnaeo publico examini submittit (Upsaliae).
- ↑ ‘Colonia’: vide F. A. Smitt (1867), Bryozoa marina in regionibus arcticis et borealibus viventia recensuit. (Öfversigt af Konigl.? Vetenskaps-Akademiens Förhandlingar), 6: 44–3487.
- ↑ Zooid. In C. T. Onions (ed., 1947), The Shorter English Dictionary. Third Edition, revised with Addenda. Vol II, N–Z (Oxonii: Clarendon Press).
- ↑ ‘Polypides’: vide Michael Sars (1872), On some remarkable forms of animal life from the great deeps off the Norwegian coast (Christianiae). [p. 13]
- ↑ Elisabetha Henrietta Hyman (1959), The Invertebrates. Volume V: Smaller Coelomate Groups (Neo-Eboraci–Londini–Toronti: McGraw-Hill).
- ↑ 6.0 6.1 G. Giribet & G. D. Edgecombe (2020), The Invertebrate Tree of Life (Princetoniae–Oxonii: Princeton University Press, ISBN 9780691170251).
- ↑ 7.0 7.1 Philippus E. Bock & Dionysius P. Gordon (2013), Phylum Bryozoa Ehrenberg, 1831. Zootaxa 3703 (1): 67–74.
- ↑ Thomas F. Schwaha, Andreas N. Ostrovsky & Andreas Wanninger (2020), "Key novelties in the evolution of the aquatic colonial phylum Bryozoa: evidence from soft body morphology," Biological Reviews 95 (3): 696–729.
- ↑ 9.0 9.1 9.2 J. S. Ryland (1970), Bryozoans (Londini: Hutchinson University Press, ISBN 0-09-103870-7).
- ↑ ‘Zoooecium’: vide Smitt, op. cit.
- ↑ P.-J. van Beneden (1848) Recherches sur les Bryozoaires fluviatiles de Belgique. Mémoires de l'Académie royale de Belgique, 21: 1–38.
- ↑ Paulus D. Taylor & Andrea Waeschenbach (2015) Phylogeny and diversification of bryozoans. Palaeontology, 58 (4): 585–599.
- ↑ Junye Ma, Paulus D. Taylor, Fengsheng Xia & Renbin Zhan (2015) The oldest known bryozoan: Prophyllodictya (Cryptostomata) from the lower Tremadocian (Lower Ordovician) of Liujiachang, south-western Hubei, central China. Palaeontology 58 (5): 925–934.
- ↑ Franciscus K. McKinney & Ieremias B. C. Jackson (1989) Bryozoan evolution. Sicagi–Londini: University of Chicago Press. ISBN 0-226-56047-3
- ↑ Paulus D. Taylor (1990) Bioimmured ctenostomes from the Jurassic and the origin of the cheilostome Bryozoa. Palaeontology, 33 (1): 19–34.
- ↑ 16.0 16.1 Petrus J. Hayward & Iohannes S. Ryland (ed., 2017) Handbook of the marine fauna of North-West Europe. Editio secunda. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-954944-3
- ↑ Stephanus J. Hageman & Andreas Ernst (2019) The last phylum: Occupation of Bryozoa morpho-ecospace (colony growth habits) during the early phase of the Great Ordovician Biodiversification Event. Palaeogeography, Palaeoclimatology, Palaeoecology, 534: 109270.
- ↑ Zhiliang Zhang, Zhifei Zhang, Junye Ma, Paulus D. Taylor, Lucas C. Strotz, Sara M. Jacquet, Christianus B. Skovsted, Feiyang Chen, Jian Han & Glenn A. Brock (2021). Fossil evidence unveils an early Cambrian origin for Bryozoa. Nature, 599: 251–255
- ↑ Jie Yang, Tian Lan, Xi-guang Zhang & Martinus R. Smith (2023) Protomelission is an early dasyclad alga and not a Cambrian bryozoan. Nature 615: 468–471.