Insula Jeju
Insula Jeju (Coreane 제주도, 齊州島) est australis reipublicae Coreanae insula et caput regionis urbis Jeju (제주시, 齊州市). Unam etiam Provinciarum Coreanarum haec insula constituit: Provincia Jeju (제주도, 齊州道). Cives sui veteres Lingua Jeju (dialecto linguae Coreanae) utuntur, sed loquuntur multi iuvenes Coreane Seuli. Natura insulae bella dicitur, quam visitant multi Coreani continentis ad feriis fruendum aut ad operandum; Sinae Iaponicaeque quoque.
Nonnulli dicunt in insula tres res multas esse: multas mulieres, multos lapides, multos ventos. Et quod tres res non sunt: non sunt portae, fures, mendici.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 33°21′56″N 126°31′41″E • OpenStreetMap • GeoNames |