Aperire sectionem principem
Magna Dharmakayae Stupa Quae Visa Liberat.

Institutum Montanum Shambhalense[1] (Anglice Shambhala Mountain Center) est institutum studiorum Buddhisticorum a Vidyadhara Chögyam Trungpa Rinpoche loco Lacuum Pinnarum Rubrarum Colorati conditum. Advenit Trungpa anno 1971 cum discipulis ex Tail of the Tiger in Barnet Montis Viridis, instituto nunc Karmê Chöling appellato.

Terra instituti in sescentis agris (2.4 km²) camporum gramineorum, silvarum, fluminumque consistit. Praecipuum instituti aedificium spatium 35 000 pedum quadratorum ad meditationem, sermones dharmaticos, programmata, et hospitium dicatum habet. Institutum programmata exercitationis shambhalensis, yoga, et ductus, rationes pueriles, ac recessus diuturniores constanter habet.

Trungpa anno 1987 mortuo, assectatores stupam aedificare coeperunt, quae, nomine Magna Dharmakayae Stupa Augusto 2001 perfecta, 108 pedes alta, hospites quotidie accipit. Institutum, olim Rocky Mountain Dharma Center et Rocky Mountain Shambhala Center appellatum, nunc rite cum organizatione Shambhala International coniungitur.

NotaeRecensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externiRecensere

40°44′N 105°32.5′W / 40.733°N 105.5417°W / 40.733; -105.5417 (Centrum Montanum Shambhalense)