Institutum Leo XIII
Institutum Leo XIII, seu vulgo Istituto Leone XIII, est schola privata catholica in Mediolano sita, anno 1893 condita a societā iesu.[1]
Historia
recensereInstituti primum sedes fuit in advenitā Portae Novae, postea apud villam Sacrum Cor Tredugii, Secondi Belli Mondani decursu apud institutum Sororum Ursulinarum viae Parinorum, denique post annum 1950 in viā Leone XIII, in zonā Pagano.[1]
Structurae
recensereDomus in Gressoneto
recensereVilla Belvederium est in Gressoneto ad Sanctum Joannem in Valle Augustanā, apud castellum Sabaudiorum in Valle Gressoneti.[2]
Domus in Caprulis
recensereVilla Sanctus Ignatius est in Caprulis in Venetiā, apud mare Hadriaticum.[3]
Bibliotheca
recensereInstituti bibliotheca, cuius curator multos annos fuit Iulius Besana, ab 150000 libris composita est, quoque in italicarum bibliothecarum nationis indice est.[4]
Instituti ecclesia
recensereInstituto adnectitur ecclesia Iesu, Mariae et Iosepho dedita. Hodie ecclesia incolis regionis messarum reconciliationisque sacramenti celebrationem praebet.[5]
Insigne
recensereInsituti insigne tenet Societae Iesu triagrammum, crucem Sancti Georgii Mediolani symbolum, sigillumque Leonis XIII.
Ars athletica
recensereInstitutum tenet piscinam, campum pediludii, campum harpasti, campum canistriludii, circuitum ludi gymnici campestris, palaestras.[6]
Moderatores
recensereHodie moderator est Grabriela Tona, prima femina et pirma laica quae hoc administerium administravit in Italiā.[7] Usque ad hoc tempus, scholae moderatores fuerunt:
- Ludovicus Mazza
- Iacobus Riviera
- Alphonsus Maria Casoli
- Andreas Giani
- Ernestus Cugini
- Iulius Roi
- Hadrianus Gazzana
- Ioannes Baptista Battisti
- Iacobus Brugnetti
- Ioannes Baptista Andretta
- Henricus Pozzi
- Carolus Bresciani
- Ioannes Baptista Andretta
- Armandus Cattaneo
- Marius Merlin
- Marius Reina
- Armandus Cattaneo
- Caietanus Bisol
- Ludovicus Pretto
- Vincentius Marium
- Gabriela Tona
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 "Cenni storici [De historiā]"
- ↑ "Casa Gressoney [Domus in Gressoneto]"
- ↑ "Casa Caorle [Domus in Caprulā]"
- ↑ "Biblioteca [Bibliotheca]"
- ↑ "Chiesa [Ecclesia]"
- ↑ "Sport [Ars athletica]"
- ↑ Sacchi Annachiara; Albertini Gabriele (2 August 2004), "Gesuiti, una donna rettore E' la prima volta in Italia: Guiderà l' istituto «Leone XIII» di Milano", Corriere della Sera