Wikidata Institutum Leo XIII
Res apud Vicidata repertae:
comprehensive institute
Civitas: Italia
Locus: 45°28′26″N 9°9′45″E
Situs: Mediolanum

Rectio

Locus: Via Leone XIII 12, 20145, Milano
Situs interretialis

Institutum Leo XIII, seu vulgo Istituto Leone XIII, est schola privata catholica in Mediolano sita, anno 1893 condita a societā iesu.[1]

Historia recensere

Instituti primum sedes fuit in advenitā Portae Novae, postea apud villam Sacrum Cor Tredugii, Secondi Belli Mondani decursu apud institutum Sororum Ursulinarum viae Parinorum, denique post annum 1950 in viā Leone XIII, in zonā Pagano.[1]

Structurae recensere

Domus in Gressoneto recensere

Villa Belvederium est in Gressoneto ad Sanctum Joannem in Valle Augustanā, apud castellum Sabaudiorum in Valle Gressoneti.[2]

Domus in Caprulis recensere

Villa Sanctus Ignatius est in Caprulis in Venetiā, apud mare Hadriaticum.[3]

Bibliotheca recensere

Instituti bibliotheca, cuius curator multos annos fuit Iulius Besana, ab 150000 libris composita est, quoque in italicarum bibliothecarum nationis indice est.[4]

Instituti ecclesia recensere

Instituto adnectitur ecclesia Iesu, Mariae et Iosepho dedita. Hodie ecclesia incolis regionis messarum reconciliationisque sacramenti celebrationem praebet.[5]

Insigne recensere

Insituti insigne tenet Societae Iesu triagrammum, crucem Sancti Georgii Mediolani symbolum, sigillumque Leonis XIII.

Ars athletica recensere

Institutum tenet piscinam, campum pediludii, campum harpasti, campum canistriludii, circuitum ludi gymnici campestris, palaestras.[6]

Moderatores recensere

Hodie moderator est Grabriela Tona, prima femina et pirma laica quae hoc administerium administravit in Italiā.[7] Usque ad hoc tempus, scholae moderatores fuerunt:

  • Ludovicus Mazza
  • Iacobus Riviera
  • Alphonsus Maria Casoli
  • Andreas Giani
  • Ernestus Cugini
  • Iulius Roi
  • Hadrianus Gazzana
  • Ioannes Baptista Battisti
  • Iacobus Brugnetti
  • Ioannes Baptista Andretta
  • Henricus Pozzi
  • Carolus Bresciani
  • Ioannes Baptista Andretta
  • Armandus Cattaneo
  • Marius Merlin
  • Marius Reina
  • Armandus Cattaneo
  • Caietanus Bisol
  • Ludovicus Pretto
  • Vincentius Marium
  • Gabriela Tona

Notae recensere