Institutio peculiaris[1] (Anglice peculiar institution) est euphemismus servitutis et eius ramificationum oeconomicarum in Meridie Americana. Significatio vocabuli peculiaris est 'sua', ad propriam loci vel populi rem spectans. Proprius huius locutionis usus semper erat possessivus, e.g., nostra institutio, Meridiei institutio. Locutio in usu vulgari primo saeculi undevicensimi dimidio fuit, praecipue in corporibus legitimis, quia vocabulum servitus indecorum habebatur, et in certis regionibus revera interdicebatur.

Ioannes C. Calhoun, qui locutione ut servitutem promoveret insigniter uti solebat. Photographema a Matthaeo Brady facta, 1849.

Nonnulli historici putant destinatum huius locutionis discrepantiam inter servitutem legitimam et dictum in Declaratione Libertatis "omnes homines aequos creatos esse" manifestam imprimis celare fuisse, sed haec locutio, populo meridiano gratissima, re vera cum strenua servitutis ut res bona defensione adhibebatur. Unus ex civilitatis peritis qui illam locutionem adhibere promovebat, cum argumento servitutem esse bonum certum, aptissimam coniunctionem inter phylas hominum constituens, fuit Ioannes C. Calhoun, insignissime in "Oratione de Acceptione Petitionum pro Abolitione."[2] Praeterea, Alexander Stephens, vice praeses Civitatum Confoederatarum, in "Oratione Lapidis Angularis" [3] Martio 1861 asseruit verba Thomae Jeffersonii in declaratione falsa fuisse, atque adeo novam Confoederationis constitutionem, "nostram institutionem peculiarem" constituens, hunc errorem emendavisse.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "Speech on the Reception of Abolition Petitions".
  3. "Cornerstone Speech" apud TeachingAmericanHistory.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere