Ino (Euripides)

tragoedia quam Euripides docuit

Ino (Graece Ἰνώ) est tragoedia quam Euripides docuit, hodie deperdita, in qua res Inus, filiae Cadmi et uxoris Athamantis narratur. Hyginus mythographus sic fabulae argumentum refert:

Athamas in Thessalia rex cum Inonem uxorem, ex qua duos filios . . . . . , perisse putaret, duxit nymphae filiam Themistonem uxorem; ex ea geminos filios procreauit. postea resciit Inonem in Parnaso esse, quam bacchationis causa eo pervenisse; misit qui eam adducerent; quam adductam celavit. resciit Themisto eam inventam esse, sed quae esset nesciebat. coepit velle filios eius necare; rei consciam quam captivam esse credebat ipsam Inonem sumpsit, et ei dixit ut filios suos candidis vestimentis operiret, Inonis filios nigris. Ino suos candidis, Themistonis pullis operuit; tunc Themisto decepta suos filios occidit; id ubi resciit, ipsa se necauit. Athamas autem in venatione per insaniam Learchum maiorem filium suum interfecit; at Ino cum minore filio Melicerte in mare se deiecit et dea est facta.[1]

  1. Hyginus, mythographus, Fabulae 4.

Nexus externi

recensere
  • Fragmenta (Francogallice)

Bibliographia

recensere
 
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!