Inguarus Eugenii filius Tamm (Russice Игорь Евгеньевич Тамм, tr. Igor' Evgen'evič Tamm; 8 Iulii 189512 Aprilis 1971), fuit physicus theoreticus Sovieticus, qui opera scientifica ut plurimum ad mechanicam quanticam, physicam status solidi, physicam plasmaticam, physicam nuclearem, et physicam particularum elementariarum applicavit.

Wikidata Inguarus Tamm
Res apud Vicidata repertae:
Inguarus Tamm: imago
Inguarus Tamm: imago
Nativitas: 8 Iulii 1895; Vladivostokium
Obitus: 12 Aprilis 1971; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Familia

Coniunx: Nataliya Shuyskaya
Proles: Evgeny Tamm

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Tamm, alumnus facultatis physico-mathematicae Universitatis Moscuensis ubi crystallographiam studiut, anno 1933 socius correspondens, et anno 1953 academicus Academiae Scientiarum URSS electus est. Anni 1950, cum Andrea Sacharov de plasmate et re atomica studuit. Annis 1946 et 1953 Praemio Staliniano, anno 1953 titulo Herois Laboris Socialistici, et anno 1958 Praemio Nobeliano Physicae (cum Paulo Čerenkov et Elia Frank) ornatus est studii radiationis Čerenkov causa.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Inguarum Tamm spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon •