Ingigerda Olai filia
ducissa Kioviensis
Ingigerda Olai filia[1] (Suecice Ingegerd Olofsdotter), baptizata ut Irene, quae ut sancta Anna Novogardiensis[2] ab Ecclesia Orthodoxa Russica colitur, anno 1001 Sictonae[3] nata et 10 Februarii anno 1050 Novogardiae mortua, fuit sancti Olai filia et Iaroslai Sapientis uxor.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1001; Suecia
Obitus: 10 Februarii 1050; Novogardia Magna
Obitus: 10 Februarii 1050; Novogardia Magna
Familia
Genitores: Olaus Sanctus; Estrid of the Obotrites
Coniunx: Iaroslaus I Sapiens
Proles: Elisabetha Iaroslai filia, Anastasia Iaroslai filia, Anna Iaroslai filia, Iziaslaus Iaroslai filius, Sventoslaus Iaroslai filius, Vsevolodus Iaroslai filius, Inguarus Iaroslai filius, Vladimirus Iaroslai filius, Venceslaus Iaroslai filius, Eilas Iaroslai filius, Agatha (Eduardi Exulis uxor)
Familia: House of Munsö

Memoria
Sepultura: Sancta Sophia Kioviensis
Sanctus (feriae die 10 Februarii, 4 Octobris)
Sanctus (feriae die 10 Februarii, 4 Octobris)
Vita
recensereAnno 1017 a patre Olao Sancto Norvegiae regi desponsata est, sed anno 1018 Iaroslao Kioviensi dedita est (Olaus Norvegicus nam Astridam sororem eius nupsit). Secundum fabulam de Olao Snorronis Sturlaei, Aldeigaborgum urbem (nunc Vetus Ladoga) ut dotem Iaroslao attulit, et Ingria hodierna a nomine Ingigerdae nuncupatur. Primum monasterium femininum Kioviae condidit, sanctae Irenae Macedonicae dedicatum.
Notae
recensere- ↑ Annales Islandici, Hafniae 1847, p. 37; Acta sanctorum quotquot toto orbe coluntur, Octobris, t. XI, Parisiis et Romae 1870, p. 68.
- ↑ Nam in monasterio nomen Annam cepit.
- ↑ Suecice Sigtuna, J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. III, p. 379.