Infortunium sapiendi
Infortunium sapiendi[1][2] (Russice Горе от ума) est comoedia Alexandri Griboedov, comoediarum Russicarum vix non notissima, cuius versus permulti proverbia facti sunt. Annis ab 1821 ad 1824 a Griboedov composita erat; actio comoediae, ut auctor ipse dixit, anno 1822 Moscuae agitur. Anno 1825 fragmenta comoediae edita fuerant, sed placito censoris prohibita erat et in manuscriptis nota erat usque ad annum 1865, cum primum tota edita est.
Fabula
recenserePaulus Athanasii filius Famusov[3], vir nobilis et dives Moscuensis, filiam pulcherrimam Sophiam habet, quam Sergio Skalozub[4], duci exercitus claro, sed minime venusto, nupturam esse vult. Sophia autem Alexio Molčalin[5] patris sui adiutori favet, qui tantum potentiam patris Sophiae necnon eam ipsam timens amorem et adorationem simulat. Interea Alexander Čatskij[6], iuvenis nobilis Sophiam amans, qui cum ea educatus erat et postea per Europam discendi causa aliquot annos peregrinabatur, inopinate revertitur et ad puellam appetit, quae frigide eum accipit, sed, videns per fenestram Alexium Molčalin de equo cadentem, ipsa sine sensibus cadit, unde Čatskij cordis eius dispositionem cognoscit.
Hoc die saltationis dies sollemnis[7] apud Famusov praestitutus est et omnis nobilitas Moscuensis in domum eius convenit, qua de causa Griboedov multas et varias personas ridendas monstrat, quorum Anthusam Nili filam Chlëstovam[8], matronam temporum Catharinae Magnae, vel principem et prinicipissam Tugouchovskij[9] cum sex filiabus memoremus.
Sophia Čatskio irata rumorem spargit, ut demens sit, et vis famae talis est, ut vespere Moscua tota eum insanire crederet. In actu ultimo anagnorisim Griboedov facit: Sophia cognovit, ut Molčalin eam fefellisset (nam Elisabeth Sophiae ancilla alacris ei revera placet), Famusov cognovit filiam se fefellisse, Čatskij autem, ut Sophia rumorem de insania sparsisset, cognovit et Moscuam relinquere vult. Famusov in verbis ultimis comoediae eo sollicitus est, quos rumores matronae Moscuenses de factis huius diei traditurae sint.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Vel, si ad litteram vertamus, Infortunium sapiendi causa. Primo Griboedov comoediam Vae sapientiae (Горе уму) nominavit, postea ad Malum de sapientia vel malum, infortunium sapiendi causa (Горе от ума) mutavit.
- ↑ Nomina dramatis personarum nonnulla perlucida et allegorica sunt; Famusov de fama, quasi famosus, sine dubio derivatum est.
- ↑ Qui dentes nudat.
- ↑ Tacitus.
- ↑ Nomen incertum.
- ↑ S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. бал.
- ↑ Quae presse ac certe (хлёстко) dicere potest vel quae servos flagellat.
- ↑ Vir durae auris, surdaster.
Nexus externi
recensere- Infortunium sapiendi, editio Niсolai Piksanov et Andreae Grischunin, Moscuae 1987. (Russice)
- Infortunium sapiendi apud Vicifontem (Russice)