Anagnorisis (Graece ἀναγνώρισις 'recognitio; patefactio') est discrimen in ludo scaenico aliove opere positum. Primo significat cognitionem vel recognitionem personarum inter se, velut Orestis et Electrae, Ulixis et Penelopae etc. Aristoteles[1][2] et Platon[3] anagnorisin latius intellegi volunt: ἐξ ἀγνοίας εἰς γῶσιν μεταβολή ('mutatio ex ignorantia in scientiam'), qua non solum apud dramatis personam circumstantia rerum subito inlucescit, qua patefactione rei opertae argumentum fabulae enodate ad exitum pervenit.

Lear et Cordelia. Pictura a Ford Madox Brown facta: Lear rex, a maioribus filiabus expulsus, liberatus a filia minima, earum veras noscitat naturas.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Aristoteles, De arte poetica 1452b.
  2. Frye 1963: 25.
  3. Platon, Theaetetus 193c.

BibliographiaRecensere

  • Frye, Northrop, 1963. Myth, Fiction, and Displacement. Fables of Identity: Studies in Poetic Mythology. Harcourt, Brace & World.
  Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!