Fasti regum Lydiae
Tres familiae regum sive dynastiae Lydiam olim regnavisse dicuntur, quarum prima omnino, secunda partim est fabulosa. Inde ab saeculo VIII a.C.n. memoria variis ab auctoribus tradita incipit res tractare vere gestas ita ut denique tertia quae ultima est familia ex veris hominibus constet.
Atyadae
recensereHerodotus[1] Manen memorat primum fuisse regem Lydorum, cum auctor Apollodori bibliothecae[2] Tmolum nominet, quem dicit senem regnum Omphalae, uxori suae, reliquisse. Quoniam memoria Atyadarum ab Herodoto tradita omnes alias et antiquitate et claritate superat, hanc solum rationem de prima dynastia reddimus:
- Manes, rex primus Maeonidarum
- Atys, rex secundus Maeonidarum
- Lydus, rex tertius Maeonidarum.[3]
Heraclidae
recensereDynastia Heraclidarum Lydi nomine se laudabat, etsi aliunde originem traheret. Memoriae enim datum est Heraclidas ex matrimonio Heraclis et Omphalae oriundos esse, quorum filius Alcaeus, Beli pater, fuit avus Nini, qui, ut fabula narrat, Niniven olim condidit.
Nomen | Quando regnaverit | Annotatio |
---|---|---|
Agron | 1216-? a.C.n. | Nini filius[4] |
… | 17 reges anonymi, quorum quisque fuit filius prioris cuiusque regis | |
Ardys I | 790-754 a.C.n. | Filius prioris regis[5] |
Alyattes I | 754-740 a.C.n. | Filius prioris regis |
Myrsus | 740-728 a.C.n. | Filius prioris regis |
Candaules | 728-717 a.C.n. | Myrsi filius, quem Graeci Myrsilum appellabant |
Mermnadae
recensereMermnadarum dynastia a Gyge vi condita summa quidem fuit potentia sed tempus admodum breve durabat, nam Croesus adversus Cyrum, regem Persarum, proeliatus clade accepta regnum anno fere 547 perdidit. Quamquam dubium non est de Mermnadarum veritate, quod ab Herodoto narratur id pro certo non iam habetur. Itaque hodie temporum ordo plerumque in fide annalium Assyriorum poni solet. Verum tamen neque Herodotus neque annales orientales accurate enumeratos continet annos. Immo, quando quisque regnaverit, coniecturis admodum arduis iudicandum est. Itaque omnes temporum terminationes cum grano salis sunt habendae.[6]
Nomen | Temporum ordo Herodoteus[7] |
Temporum ordo Assyrius[8] |
Annotatio |
---|---|---|---|
Gyges | 716-679 a.C.n. | 680-652 a.C.n. | Gygis satelles, qui regem Candaulem interfecit et reginam viduam duxit uxorem |
Ardys II | 678-630 a.C.n. | 651-c.625 a.C.n. | Gygis filius |
Sadyattes II | 629-618 a.C.n. | ante 613-c.600 a.C.n. | Ardyos filius |
Alyattes II | 617-561 a.C.n. | 607-559 a.C.n. | Filius Sadyattis huiusque sororis |
Croesus | 560-547 a.C.n. | 560-547 a.C.n. | Alyattis filius |
Notae
recensere- ↑ Herodotus, Historiae 1.94.
- ↑ Apollodori bibliotheca 2.6.3.
- ↑ Herodotus, Historiae 1.7.
- ↑ Ἄγρων, Herodotus, Historiae 1.7.
- ↑ Ἄρδυς, Nicolaus Damascenus, frg. 49.
- ↑ De his rebus disserunt Gelzer (1875); Radet (1893); Strasburger (1956); Kaletsch (1958); Gogan & Tadmor (1977); Spalinger (1978); Sauter (2000); etc.
- ↑ Kaletsch (1958: 23).
- ↑ Kaletsch (1958: 46-47).
Bibliographia
recensere- Cogan, M. & Tadmor, H. (1977) Gyges and Ashurbanipal. Orientalia 46, 65-85.
- Gelzer, Heinrich (1875) Das Zeitalter des Gyges. Rheinisches Museum für Philologie 30, 230-268.
- Kaletsch H. (1958) Zur lydischen Chronologie. Historia 7, 1-47.
- Radet, Georges (1893) La Lydie et le monde grec au temps des Mermnades. Paris.
- Sauter, Hermann (2000) Studien zum Kimmerierproblem. Bonn: Habelt. (Saarbrücker Beiträge zur Altertumskunde 72.)
- Spalinger, Anthony J. (1978) The Date of the Death of Gyges and Its Historical Implications. Journal of the American Oriental Society 98, 400-409.
- Strasburger, Hermann (1956) Herodots Zeitrechnung. Historia 5, 126-161.