Index factionum politicarum Graeciae
Plurimae factiones Graeciae admodum novae sunt post regimen militare anno 1974 depulsum conditae, factione Communistica excepta, quae iam ab anno 1918 exstat (sed per multos annos vetita erat). Quamquam ius eligendi Graecum factionibus maioribus valde favet, tamen numerus factionum magnus est. Diu duobus factionibus (Nova Democratia et PASOK) maximam suffragiorum partem in se conferre contigit. Propter discrimen oeconomicum anno 2008 coeptum autem hae factiones maxime labefactae sunt, plurimi electores se averterunt, novae factiones ortae sunt, factiones radicales, quae dicuntur, magno concursu gaudent.
Factiones, quae his diebus (id est ab mense Maio anno 2012) in Parlamento Graeco repraesentantur
recensereInsigne | Nomen factionis (Graece) | Nomen Latine versum | Ideologia | Praeses |
---|---|---|---|---|
Νέα Δημοκρατία (Ν.Δ.) | Nova Democratia (ND) | Conservatismus | Antonius Samaras | |
Συνασπισμός της Ριζοσπαστικής Αριστεράς Ενωτικό Κοινωνικό Μέτωπο ΣΥΡΙΖΑ |
Societas sinistrae radicalis Frons socialis unita SYRIZA |
Socialismus | Alexius Tsipras | |
Πανελλήνιο Σοσιαλιστικό Κίνημα (ΠΑ.ΣΟ.Κ.) | Motus Socialisticus Panhellenicus (PASOK) | Democratia socialis | Evangelus Benizelus | |
Ανεξάρτητοι Έλληνες | Graeci Independentes | Conservatismus, Nationalismus | Panus Cammenus | |
Κομμουνιστικό Κόμμα Ελλάδας K.K.E. | Factio Communistica Graeca | Communismus | Demetrius Cutsumpas | |
Λαϊκός Σύνδεσμος - Χρυσή Αυγή | Aurora Aurea | Neonazismus | Nicolaus Michaloliacus | |
Δημοκρατική Αριστερά ΔΗΜ.ΑΡ | Sinistra Democratica | Democratia socialis | Photius Cubeles |
Electiones Europaeae anno 2009
recensereUltimae electiones Europaeae in Graecia (et tota Unione Europaea) die 7 Iunii anno 2009 peractae sunt. Graeciae 22 ex 736 sedibus in Parlamento Europaeo attributae sunt.
PASOK 36,7 % suffragiorum (8 sedes) obtinuit, Nova Democratia (ND) 32,3% (8 sedes).
Aliae factiones Graecae in Parlamento Europaeo sunt:
- Factio Communistica Graeca (8,35% / 2 sedes)
- LAOS (7,15% / 2 sedes)
- SYRIZA (4,7% / 1 sedes)
- Factio Viridis Graeca (3,49% / 1 sedes)