Regnum Ashanti[1] vel Ashantiense[2] fuit civitas Africae Occidentalis, quae ab anno 1670 ad annum 1902 in terris Ganae hodiernae et Litoris Eburnei floruit. Kumasi urbs caput regni fuit.

Sedes regia(en) Acanensis, Aurea appellata, insigni regis Asantiensis similis.

Regnum Ashantiense fuit gentium populi Acan foedus, ad bellum contra regnum Denkirae (et id Acanense) gerendum constituta; Denkira autem victa, Ashantienses aditum ad litus Sinus Guineensis acceperant, ac servos aurumque Europaeis vendebant. Osei Tutu (circa 1695–1717) rex (titulo asantehene) Ashantiensis notissimus erat. Saeculo undevicensimo, permulta bella contra Britannos regnum Ashanti gerebat, donec victum in coloniam Litoris Aurei inclusum est. Hodie in Ashantiensi Ganae liberae regione, asantehene e domo regia et alia insignia regia de iure(en) manent.

  1. Missiones catholicae cura S. Congregationis de propaganda fide descriptae in annum MDCCCXCII (Romae: 1892), 322.
  2. Cd. binomina Ouratea ashantiensis, Cinnyris superbus a., Nectarinia superba a. Et Ashantensis, — Diaphananthe ashantensis, Listrostachys a., Francolinus a.

Nexus externi

recensere