Ichnotaxon
Ichnotaxon (ex Graeco ίχνος 'vestigium' + ταξις 'ordinando'[1]) ab International Code of Zoological Nomenclature definitur "taxon ex fossilizato organismi opere dependens,"[2] hoc est, res quae pro artificio humano valet. Ichnotaxa sunt nomina quae ad agnoscenda et distinguenda ichnofossilia morphologice distincta adhibentur, plerumque fossilia vestigialia appellata. Ichnologi gradus generis et speciei eis ascribunt, sicut eos gradus in taxinomia Linneana organismis ascribunt; hi gradus ichnogenera et ichnospecies rite appellantur.
Comprehendunt ichnotaxa cuniculos scalpturasque, vestigia viasque vestigiales, coprolites, gastrolitha, regurgitalitha, nidos, cuniculos foliorum, mordendi rodendique structuras, secretiones ab actione organismorum moderatas (sicut pupae, involucra puparum, telae araneae, structurae cubiculares gallaeque plantarum), et alia fossilia vestigialia.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Definitio verbi Anglici 'ichno' apud dictionary.com.
- ↑ Anglice: "a taxon based on the fossilized work of an organism."