Iacobus Vladimirus de Bedriaga (vulgo Jacques Vladimir von Bedriaga), natus in pago Kriniz anno 1854, mortuus Florentiae 1906, fuit herpetologus Russicus. Scientiis studuit in Universitate Publica Mosquensi. Postea se transtulit in Germaniam, ubi studuit in Universitate Litterarum Ienensi cum Ernesto Haeckel et Carolo Gegenbaur. Anno 1875 obtinuit doctoratum thesi de Reptilium organis urogenitalibus.

Iacobus Bedriaga

E nomine eius Lacerta (Archaeolacerta) bedriagae, Acanthodactylus bedriagai, Chalcides bedriagai et Rana bedriagae nuncupata sunt.

Opera recensere

  • "De emergentia colorum in lacertis" (Ueber die Entstehung der Farben bei den Eidechsen) (1874).
  • "Amphibia et Reptilia Graeca" (Die Amphibien und Reptilien Griechenlands) (1880).
  • "Contributa cognoscientiae Amphibiorum et Reptilium Corsicorum" (Beiträge zur Kenntnis der Amphibien und Reptilien der Fauna von Corsika) (1883).
  • "Contributa cognoscientiae familiae Lacertidarum" (Beiträge zur Kenntnis der Lacertiden-Familie). (Lacerta, Algiroides, Tropidosaura, Zerzumia & Bettaia) (1886).
  • "Exitus scientifici N.M.Przewalski itineribus in Asia centrali" (Wissenschaftliche Resultate der von N. M. Przewalski nach Central-Asien untemammenen Reisen).
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!