Iacobus Ludovicus Mahé
Iacobus Ludovicus Jacques-Louis Mahé cum pseudonymo Lorjak (natus die 12 Aprilis 1912 Lutetia, mortuus ibidem die 4 Augusti 1992) Francogallus photographus, pellicularum confector et Esperanticus auctor fuit.
Vita
recensereMahé idioma Zamenhofianum edidicerat anno 1932; photographus cinematographica arte valde alliciebatur. Immo ipse primas pelliculas mundo Esperantico donavit. Anno 1937 edita est pellicula commendaticia atque praeconiaria sonis carens secundum opusculum Antaŭen anni 1936. Ostendebatur prima vice in congressu De Esperanticis in moderna vita (Esperanto en moderna vivo). Ibi scaenas absurdas legere et videre potes, quae ex erroribus inter homines sermone diversos nascuntur. Actores esperantistae circuli Esperantici Parisiensis fuerunt. Ex quibus optimus amicus Petrus Petit, consociationis Francogallicae Esperanticae praeses, et postea cooperationes varias cum Mahé porro habebat.
Mahé, scaenarum dispositor
recensereAnno 1963 Mahé pelliculam longam omnino Esperantice confectam exaravit de fictione scientifica. Id opus praetitulatum Angoroj usque dies nostros specie sua unicum est. Histriones venerunt e turba Theatri internationalis artificiosi (Internatia Arta Teatro): Ioanna Ravšelj, Marcus Darnault, Srdjan Flego; brevissime in quadro visifico apparuerunt Raimundus Schwartz, Rogerius Bernard, Ioannes Thierry, Michael Duc Goninaz et alii. Ibi sat bene argumenta criminalia cum sale miscentur et allusio fit de notionibus Esperanticis et de moribus esperantistarum quibusdam. Proiectio publica facta est in multis congressibus criticam optimam acceptura. Versio eadem in taenia venalis quoque prostabat. Iacobo Ludovico Mahé valde placuit ut ipse scaenarum ordinatores alios criticaret in periodico Esperantico Francogallico praetitulato "Franca Esperantisto". Res tales pseudonymo A. Mickey via signare solitus est.
Mahé auctor
recenserePartes alteras egit Mahé nempe hominis sub pseudonymo Lorjak scribentis. Mythistoriae et fabellae eius elegantissime pactae elementa linguistica ad ludos adhibent. Dicunt Mahé creasse genus scribendi proprium. Habetur fabula Milesia quaedam de Lutetia saeculi XVII opus eius magnum, cui titulus Regulus.
Opera selecta
recensere- Neologisme (editio anno 1975)
- Transe (1976)
- Retoj (1978)
- Regulus (1981)
- Iluzioj (1982)
- Eŭlalia (1984)
- Mariagnes (1986)
- Kromosomoj (1989, in serie Stafeto Unionis Esperanticae in Flandria)
- symbolae ad florilegium Vivo kaj Morto de Wiederboren (Tik-Tak), quod editum est Catharinopoli in domu editoria Sezono
Pelliculae
recensere- Angoroj (1965)
- Pelliculae citatae compendium minutarum sex ubi Gasto Waringhien commentarium dat