Aperire sectionem principem

Iacobus Andreae filius Bodisco (Russice Яков Андреевич Бодиско, tr. Jakov Andreevič Bodisko; natus die 9 Octobris[1] 1794 Moscuae, mortuus die 31 Martii 1876[2]) dux militum Russicus erat.

Cursus honorumRecensere

Inter Bellum Crimaeanum castellum Bomarsund in insulis Alandiae situm contra copias Britannicas et Francicas proelio defendebat. Die 21 Iunii naves longae Britannicae praefecto classis Carolo Ioanni Napier primo aggressae sunt, sed repellebantur. Idcirco Bodisco generalis maior promotus est[3]. Sed die 16 Augusti 1854, postquam foederati Britannici et Francici iterum impetum fecerunt, castellum hostibus tradere coactus est[4]. Castello tradito Bodisco captivus Franciscopolin in Franciam translatus est[5].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.