Iacobus Ayrer (natus Norimbergae mense Martio 1544; mortuus ibidem die 24 Martii 1605 aut 1625) fuit scriptor Germanicus.

Delineatio Iacobi Ayrer.

Ioannes Sachs eum poetam scaenicum fecundissimum atque totius saeculi illustrissimum habuit. Puer Norimbergam venit antequam Bambergam iretur. Procurator ibi factus, mox Norimbergam revisit. Norimbergensis civis factus est anno 1594 et iudicii procurator et notarius imperialis.

Res gestae in rimis Chronik der Stadt Bamberg (edidit Iosephus Heller, Bambergae 1838) tamen minoris momenti sunt. Dramata eius non ante mortem in lucem prolata sunt: Opus theatricum (Norimbergae 1618) habet triginta tragoedias, aliquot comoedias, varias res ad carnelevarium spectantes, cantus in ludis, iocularia. Argumenta Ayrer ex historia, fabulis et novellis decerpsit; semel Biblia fonti fuisse videtur.

Plura opera sive litterarum Anglicarum tractationes sunt sive saltem origines easdem utebantur. Anglicorum comoediae praesertim placuerunt, e.g. Spanish tragedy istius Thomae Kyd necnon ignotum quoddam opus a Shakesperio adhibitum ad pingendum opus The Storm: id nobis traditum est tantummodo in Iacobi versione Comedia von der schönen Sidea. Etiam fontem eundem habere videntur Schöne Phänicia et Shakesperii drama quod praetitulatur Much adoe about nothing.

Ayrer Anglica in genus versuum Theodiscorum redegit, cui nomen Knittelvers. Exemplo nobis est persona Ioannis Bouset, quam histrio Anglicus Thomas Sackeville olim creaverat; qui actor Norimbergensibus bene notus erat.

Ayrer insuper strophas cantuum lusoriorum composuit, quibus cantilenae populares fundamini erant. Ludovicus Tieck in tomo primo anthologiae Deutsches Theater posuit quinque opuscula Iacobi Ayrer.

Nexus externi

recensere