Iacobus Antonelli (natus die 2 Aprilis 1806 in Sonnino; Romae die 6 Novembris 1876 mortuus) fuit cardinalis Italicus et bis, papa Pio IX regnante, Secretarius Status anno 1848 et post breve intervallum inter Rerum Eversiones anni 1848 ab hoc anno usque ad mortem.

Vexillum generale cardinalis
Iacobus Antonelli
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Secretarius Status
titulus
S. Agathae in Urbe postea S. Mariae in Via Lata
Natus 2 Aprilis 1806


Cardinalis promulgatus 11 Iunii 1847
a papa Pio IX
Mortuus 6 Novembris 1876

Familia paupere natus, Romae in seminario sacerdotali alumnus factus est. Diaconatu accepto, papa Gregorius XVI istum virum peritum atque diligentem sibi adiungit, ut in servitio diplomatico ageret. Inde praelatus nominatus est antequam assessor in tribunali supremo et legatus Orvieti, Viterbii, Maceratae fieret. Anno 1841 autem secretarius inferior rerum internarum creatus est, anno 1844 minister fiscalis vicarius, anno 1845 aerarii caput. Cum pontifex maximus Pius IX in vestigiis Sancti Petri successisset, momentum eius valde crevit. Namque reformationibus politicis Pianis inflammatus est; die 6 Decembris 1847 cardinalis dignitatem nactus, consilio rectionis particeps factus est. Die 10 Martii 1848, clerici laicique vocati sunt, ut convenirent in congressu, cui Antonelli praefuit. Cum papa die 14 Martii constitutionem proclamaret, Antonelli nationalismo indulsisse videtur, quippe qui copias papales ad fines septentrionales misit. Inde exercitus Langobardiam invasit, ut Pedemontanis iuvandis.

Antonelli dimissionem petere debuit post allocutionem papae, qui die 29 Aprili bellum contra Imperium Austriacum minimi aestimavit. De rebus a papa gestis meditans subito notiones nationales deposuit, vetustae politicae fautoribus annuens. Antonelli suadente, papa die 25 Novembris 1848 Caietam fugit, cum Peregrinus Rossi primus minister trucidatus esset. Quo Antonelli papam secutus, minister rerum externarum institutus est. Cum Franci potestatem papae restituissent, Antonelli gubernio imperavit, administrationem restituit, inimicos persecutus est, biocolytas ubique posuit. Reformationum monitiones Europaeas recusavit, neque ullum Italicis nationaliter cogitantibus traditurus. Gubernium eius despoliationes omnes passive perpessum est. Annis ultimis, momentum eius ante Pium descrescebat. Opes multas, quas reliquit, litem inter filiam et baronissam Lambertini et familiares eius genuit.

Nexus externi

recensere