Glandula pituitaria
Glandula pituitaria[1] aut hypophysis (Graece ὑπόφυσις) [1] est glandula, quae plura hormonta effundit et systema endocrinum corporis dirigit. Haec glandula ad basem calvae in sella Turcica sita est.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Anatomia macroscopica
recensereIn sectionibus glandulae pituitariae (vide imaginem) generatim partes tres apparent: pars anterior, lobus anterior sive adenohypophysis, deinde pars intermedia, postremo posterior, quae lobus posterior seu neurohypophysis nominatur atque per infundibulum hypothalamo conexa est.
Providentia vascularis
recensereProvidentia per arterias hypophyseales superior (tuber cinereum, adenohypophysis) et inferior (neurohypophysis) fit. Utraque arteria hypophysealis ex ramo arteriae carotis internae, ante circulum arteriosum WILLISII, emanat: Arteria hypophysealis superior ex parte cerebrali, arteria hypophysealis inferior ex parte cavernosa arteriae carotis internae.
Anatomia microscopica
recensereLobus anterior
recensereCellulae glandulae pituitariae non uniformiter intra lobum anteriorem inveniuntur. Exempla gratia, cellulae ACTH secernentes in parte lobi anteriore et inferiore locatae sunt[2].
Anatomia topographica
recensereExtra structuras cerebrales, imprimis hypothalami, cui hypophysis vicina est, aliae non procul sunt:
- Sella turcica protuberantia hypophysi anterior locata una cum fossa hypophyseali, cavum semilunae instar osseum, quo hypophysis iacet. Fossa hypophysealis et sella turcica, simul partes ossis sphenoidalis et fossae cranii mediae sunt.
Mala morbique
recensereTumores
recensereTumores hypophyseales sunt adenomata hypophysealia, prolactinomata, tumores somatostatinum secernentes, tumores adrenocorticotropinum secernentes, tumores hypophyseales inactivi.
Craniopharyngeoma
recensereCraniopharyngeoma est tumor inactivus hypophysis ex cellulis epithelialibus ductus craniopharyngei derivatus.
Apoplexia hypophysealis
recensereInfarctus in hypophyse cum gravissimo capitis dolore occurunt.
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
- ↑ Souchier C., Guigard M. P., et al. (Iun 1996). "Quantitative evaluation of the distribution of cell density. Application to human pituitary corticotroph cells". Analytical and quantitative cytology and histology 18 (3): 251-60