Hypochrysops est genus lepidopterorum familiae Lycaenidarum. Hoc genus solum in Australia habitat, nonnullis speciebus quae in Papuam Novam Guineam aberrent exceptis.


Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Lycaenidae 
Genus : Hypochrysops 
   
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.

Plantae ordinis Santalalium ambigue habentur nonnullis speciebus Hypochrysopibus cibi fons. Quae cum ita sint, plurimis Lycaenidis sunt propinquae parasiticae vel mutualisticae,? saepe specificissimae,? cum variis formicarum speciebus, et traditur formicas ova Hypochrysopis apollinis apollinis in eorum colonias intra myrmecophyta generis Myrmecodiae portare. Species Myrmecodiarum exteriore "santalalium" similes sunt, sed eae sunt epiphyticae, non insigniter parasiticae, et non sunt in ulla plantarum familia parasitica; eae re vera sunt in Rubiaceis. Veri simile est tantum Hypochrysopem apollinem apollinem solum cibo larvisque formicarum vesci.

Pagina Hypochrysops apud situm funet.com