Hypata (Graece: (Ὑπάτη sive Ὓπατα; Neograece: Υπάτη) fuit urbs Graeciae antiquae et est vicus hodiernus 5351 incolarum (status: 2010) et pristinus demus in regionali Phthiotidis unitate Graeciae. Ab administratione reformata anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) pars est Lamiae demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[1]

Wikidata Hypata
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°52′20″N 22°14′22″E
Numerus incolarum: 391, 646, 871, 496, 823

Gestio

Procuratio superior: Lamia Municipality, Commune of Ypati

Geographia

Territoria finitima: Macracoma

Tabula aut despectus

Hypata: situs
Hypata: situs

Historia

recensere

Hypata anno 410 a.C.n. condita est. Tempore Romano fuit portus Achaeae provinciae. Medio Aevo et tempore Imperii Ottomanici nomine Neopatrae (Νέαι Πάτραι) sive (sermone cottidiano) Patratzicium (Πατρατζίκι) appellata est et caput "Ducatus Neopatrensis" fuit. Bello civili Graeco annis 1821-1822 ibi tria proelia commissa sunt. Anno 1830 regno Graeciae adiuncta est et nomen antiquum recepit. Bello orbis terrarum secundo Hypata valde vexata est: 15 incolae ob pontem super Gorgopotamo ab excursoribus anno 1942 destructum necati sunt; die 14 Iunii anno 1944 milites Germani vicum circumvenerunt, 28 incolas deiecerunt, 375 ex 400 aedificiis combusserunt.

Nexus externi

recensere
  1. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae