Humanitates[2] digitales[3][fons nominis desideratus]Fortasse “informatica humanistica” (sicut Italice)? An “informatica humanior”? Verbum “humanitates” non mihi videtur esse bona translatio Latina verbi Anglici humanities. + But "Humanistic informatics" isn't exactly the same; see en. sunt regio investigationis, rationis docendi, et creationis quae intersectionem computationis et disciplinarum humanitatum tractat. Humanitates digitales, ex campis computationis humanitatum, computationis humanisticae,[4] et praxis humanitatum digitalium[5] extractae, varias res comprehendunt, inter quas curatio corporum interretialium et magna copia datorum culturalium effossa. Humanitates digitales materias digitizatas et digitales natos amplectuntur, rationesque disciplinarum humanitatum a maioribus traditas (sicut historia, philosophia, linguistica, litterae, ars, archaeologia, musica, studia culturalia) et scientiarum socialium[6] cum instrumentis a computatione suppeditatis (sicut visualisatio datorum, recuperatio informationis, datorum repositorium, fodina datorum, statistica, fodina textuum, publicatio electronica) coniungens. Subcampi humanitatum digitalium orti sunt, inter quos studia programmaturae computatralis, studia suggestuum(en), et studia codicum criticorum(en).

Exemplum studii per rationes digitales: enodatio interretium socialium ut instrumentum archivale.[1]

Circumiecta et instrumenta recensere

Humanitates digitales se cum creatione programmaturae implicat, praebens "circumiecta et instrumenta ad producendam et curandam scientiam, et cum scientia interagens quae 'digitalis nascitur' et in variis contextibus digitalibus superest."[7][8] Hoc in contextu, campus aliquando humanitates computationales appellatur. Multa talia proposita sese "normis apertis et fontibus apertis una obligaverunt."[9]

Historia recensere

Humanitates digitales a campo computationis humanitatum descendit, cui "formalibus monumenti humani repraesentationibus"[10] computationem datur.[11] Campus ante 1950 ortus est, in praecursoriali Roberti Busa opere conditus.[12][13] Aliae partes humanitatum digitalium a Proposito IRIS de hypertextu in Universitate Brunensi annos inter 1980 et 1990 descenderunt. Initium Textuum Programmatorum, a desiderio schematis programmaturae normalis pro textibus electronicis in humanitatibus instituendi natum, est egregia primae computationis humanitatum res gesta; propositum, anno 1987 coeptum, primum editionem plenam TEI Guidelines Maio 1994] protulit.[13]

Nexus interni

Periodica recensere

Miscellanea recensere

Notae recensere

  1. League of Nations archives, United Nations Office in Geneva.
  2. John C. Traupman, New Collegiate Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 565, s.v. humanity.
  3. John C. Traupman, New Collegiate Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 516, s.v. digital.
  4. Humanistic Computing, Proceedings of the IEEE, 86, no.11 (November) 1998: 2123–-51.
  5. De praxi.
  6. Digital Humanities Network, Universitas Cantabrigiensis, 27 Decembris 2012 accessum.
  7. Anglice: "environments and tools for producing, curating, and interacting with knowledge that is 'born digital' and lives in various digital contexts."
  8. Todd Presner, [http://cnx.org/content/m34246/latest "Digital Humanities 2.0: A Report on Knowledge," Connexions (2010).
  9. John Bradley, "No job for techies: Technical contributions to research in digital humanities," in Collaborative Research in the Digital Humanities, ed. Marilyn Deegan et Willard McCarty Farnham et Burlington: Ashgate, 2012, ISBN 9781409410683), 11–26.
  10. Anglice: "formal representations of the human record."
  11. John Unsworth, [https://web.archive.org/web/20141028064321/http://computerphilologie.tu-darmstadt.de/jg02/unsworth.html "What Is Humanities Computing and What Is Not?" Jahrbuch für Computerphilologie 4 (8 Nov 2002).
  12. Patrik Svensson, "Humanities Computing as Digital Humanities," Digital Humanities Quarterly 3(3) (2009). ISSN 1938-4122.
  13. 13.0 13.1 Susan Hockney, "The History of Humanities Computing," in "Companion to Digital Humanities," ed. Susan Schreibman, Ray Siemens, et John Unsworth (Oxoniae: Blackwell, ISBN 1405103213), Blackwell Companions to Literature and Culture, 2004.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere