Hugo VIII Leziniacensis
(Redirectum de Hugo VIII de Leziniaco)
Hugo VIII Leziniacensis (natus saeculo XII ineunte; mortuus in Palaestina post annum 1164) fuit filius maximus natu Hugonis VII uxorisque eius Sarracenae. Patre mortuo anno 1151 factus est dominus Leziniacensis et comes Marchiae. In matrimonium duxit Burgundiam, filiam Galfridi de Rancone, et ex ea genuit filios septem:
- Hugo, mortuus 1169, pater Hugonis IX
- Robertus, mortuus iuvenis
- Galfridus
- Petrus
- Amalricus, rex Cypri, rex Hierosolymitanus
- Guido, rex Hierosolymitanus, dominus Cypri
- Guillelmus "de Valentia"
Nexus externi
recensere- "Hugues VIII "le Brun" de Lusignan" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Bibliographia
recensere- Sidney Painter, "The houses of Lusignan and Châtellerault, 1150-1250" in Speculum vol. 30 (1955).
- Sidney Painter, "The Lords of Lusignan in the eleventh and twelfth centuries" in Speculum vol. 32 (1957).