Hugo Foscolo
Obitus: 10 Septembris 1827; Turnham Green
Patria: Res publica Veneta
Nomen nativum: Niccolò Ugo Foscolo
Officium
Patronus: Alma Ticinensis Universitas
Consociatio
Familia
Proles: Floriana Foscolo
Memoria
Nicolaus Hugo Foscolo vel Fosculus[1] (natus Zacyntho in insula Graeca, quae tunc ad Rem Publicam Venetiae pertinebat, die 6 Februarii 1778; obiit Turnham Green in vico Anglico iuxta Londinium die 10 Septembris 1827) fuit poeta Italicus more neoclassicismus et romanticismo qui de morte cum cogitatione philosophica scripsit.
Alma mater sua fuit Universitas Patavina. Tieste (Thyestes) tragoediam anno 1797 Venetias praesentavit, quae Napoleonem laudabat; anno 1799 fabulam Romanicam Vera storia di due amanti infelici (Historia vera duorum amantium infelicium) edidit, quae in editione secunda Ultime lettere di Jacopo Ortis (Epistola Iacobi Ortis ultima) nomen accepit. Callimachi hymnos omnes edidit cum versione Italica et notis anno 1804. In Universitate Papiae docebat ab anno 1808. Ajace (Aiax) et Ricciardi sunt tragoediae Fosculi posteriores.
Iosephus Paschalius Marinellius De sepulcris (Dei sepolcri, 1807), carmen Fosculi notissimum, Latine vertit, et aliae versiones permultae extant.
Opera selectaRecensere
- Ultime lettere di Jacopo Ortis, una mythistoria epistularum (1802)
- A Zacinto (1803)
- Dei sepolcri (1807)
NotaeRecensere
- ↑ Iosephi Paschalii Marinellii ex Hugonis Fosculi De sepulcris carmine et Jacobi Victorellii Cantiunculis versiones, 1893.
Nexus externiRecensere
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Encyclopædia Britannica • Dizionario biografico degli Italiani • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |