Hucbertus Leodiensis
Hucbertus Leodiensis[1] sive Hubertus[2] (Batavice: Hubertus van Luik, Francogallice: Hubert de Liège; natus circa annum 655 Tolosae, mortuus die 30 Maii 727 fortasse Furae) sanctus Francicus et episcopus fuit.
Obitus: 30 Maii 727; Fura Ducis
Familia
Memoria
Sanctus, sanctus (feriae die 30 Maii, 3 Novembris)
Vita
recensereFilius Bertrandi ducis Aquitaniae, comes palatinus in aula regis Theuderici III fuit antequam apud Pippinum Heristaliensem degeret. Uxore defuncta mundi vanitatem reliquit et nominatus est a papa Sergio I episcopus Atuatici.
Venator entheus, cum inter cornua cervi aurea crucem inspexisset, libentiam in venando in perpetuas aeternitates reiecit. Tunc venatorum patronus factus est. Stola eius, ut fertur, remedio optimo contra morsus canum rabiosorum est.
Die 3 Novembris, quo Hucbertus inter sanctos elevatus est, multis in locis festa magna dantur et venaturae celebrantur.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Hubertum spectant. |