Hranna (Hrönn) in mythologia Nordica fuit una e filiabus novem dei marini Ægir et uxoris eius Rán secundum indicem nominum in libro Edda oratione soluta scripto relatum; sorores igitur habuit Bara seu Drafna, Blodughadda, Himinglæva, Bylgia, Duva, Hevringa, Kolga, Uda. Hae omnes undas maris figurant.[1] Nomen Hrönn "unda captans" significat, sicut in carmine Valgard celebratur:

Filiae Ægir et Rán cervisiam praeparant
Spuma in cumulos coacta erat;
tumidum aequor auro micabat,
fluctus [Hrönn] vero terribilia capita
navium bellicarum lavabant.[2]
  1. Snorri Sturluson, Edda "Skaldskaparmal" 25, 61, 75
  2. Valgard apud Snorri Sturluson, Edda "Skaldskaparmal" 61 liber apud books.google.fr


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.