Himinglæva
Himinglæva in mythologia Nordica fuit una e filiabus novem dei marini Ægir et uxoris eius Rán secundum indicem nominum in libro Edda oratione soluta scripto relatum; sorores igitur habuit Bara seu Drafna, Blodughadda, Bylgia, Duva, Hevringa, Hranna, Kolga, Uda. Hae omnes undas maris figurant et in carminibus scaldicis sub significatione maris uti possunt.[1] Himinglæva ipsam in poemate quodam Einar Skulii filius sic celebravit:
- Himinglæva fremitum maris
- vehementer adversus fortem ciet.[2]
Nomen Himinglæva "unda colorem caeli refulgens" significat.
Notae
recensere- ↑ Snorri Sturluson, Edda "Skaldskaparmal" 25, 75
- ↑ Einar Skulason apud Snorri Sturluson, Edda "Skaldskaparmal" 61
Vicimedia Communia plura habent quae ad Himinglæva spectant. |