Honorius Augustodunensis
Honorius Augustodunensis fuit scriptor Latinus saeculi XII. De vita eius nihil scimus nisi quod in libro De luminaribus Ecclesiae indicem operum vigintiduo a seipso scriptorum conficit seque in his verbis describit: "Honorius Augustodunensis ecclesiae presbyter et scholasticus". Liber alter, titulo Elucidarium, in Anglia scripsit, et ibi discipulus fuit Anselmi. Sed tertium opus, scilicet Imaginem mundi, abbati monasterii Ratisbonensis, Christiano nomine, ut monachus illius monasterii dicavit, et eiusdem urbis, solae inter omnes urbes Germaniae, descriptionem dedit.
Opera
recensere- Elucidarium
- Sigillum sanctae Mariae
- Inevitabile
- Speculum Ecclesiae
- Offendiculum
- Summa totius
- Gemma animae
- Sacramentarium
- Neocosmos
- Echaristion
- Cognitio vitae
- Imago mundi
- Summa gloria
- Scala caeli
- Commentarium in Canticum Canticorum
- Commentarium in Psalmos
- Clavis physicae
- De luminaribus ecclesiae
Nexus externi
recensere- Honorius Augustodunensis in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
Bibliographia
recensere- Loris Sturlese, "Zwischen Anselm und Johannes Scotus Eriugena: der setsame Fall des Honorius, des Mönchs von Regensburg" in Burkhard Mojsisch, Olaf Pluta, edd., Historia Philosophiae Medii Aevi (John Benjamins, 1991. ISBN 90-6032-090-5) pp. 928-951 paginae selectae apud Google Books