Homo Deus: A Brief History of Tomorrow
Homo Deus: A Brief History of Tomorrow (Hebraice ההיסטוריה של המחר ; Anglice The History of the Tomorrow ; nostra lingua 'Historia Brevis Diei Crastini') est liber quem scripsit Yuval Noah Harari, professor Universitatis Hebraicae Hierosolymis. Hunc librum in lucem anno 2015 protulit Dvr publishing; Anglicam autem versionem Septembris anni 2016 in Britannia, anno 2017 in Civitatibus Foederatis in lucem ediderunt.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Sicut liber anterior, Sapiens: A brief History of Humankind, cursum rerum gestarum enarravit, eventuum seriem individuamque hominum experientiam describens, una cum quaestionibus ethicis ad conspectum historicum relatis. Verumtamen, opus quod inscribitur Homo Deus (quam expressionem addito hominis deique nomine effinxit), potius in facultatibus a hominibus iis versatur quas humanitas ipsa existens seque tamquam species mundi dominans evolvens acquisivit. Describit liber facultates praesentes eaque omnia quae adhuc usque homo peperit, necnon conatus ad imaginem posteritatis depingendam. Congeries philosophicarum quaestionum disputantur, utputa humanismum, individualismum, transhumanismum et mortalitatem.
Summa
recensereLiber investigat excursus humanae posteritatis qui fieri sunt. Adumbratur, vertente saeculo vicensimo uno, homines verisimilius beatitudinem, immortalitatem, divinasque facultates impetrare periclitaturos esse. Per librum Harari ratiociniatur de variis viis, quibus pactis in posteritate ad effectum perducatur, secundum experientiam praeteriti praesentisque temporis.[1]
Homo sapiens mundum dicioni suae subicit
recenserePrima libri pars nexum investigat inter hominem ceteraque animalia, undenam hominis dominantia orta sit scrutaturus.
Homo sapiens mundo rationem dat
recenserePropter res novas, quae linguam efficiebant quibusdam abhinc annorum 70 000, homines in "realitate", ut dicitur, "intersubiectiva" vivebant, utputa civitates, fines, religionem, nummum, oeconomicamque societatem, quorum omnia ad promovendam cooperationem flexibilem inter homines creabantur. Humanitas ab aliis animalibus disiungebatur ob facultatem quandam humanam, credendi nempe his figmentis constructis, quae nonnisi in mente humana exstiterunt vimque per communem fidem dederunt.
Immensa humanitatis facultas rationem suis actionibus necnon cogitationibus praebendi est qua parta sua fieri potuerunt. Harari argumentatur humanismum esse religionis formam quae humanitatem colit in dei locum. Anteponit humanitatem illiusque desideria in mundo, ubi homines ipsi sese dominantes esse arbirantur. Humanistae enim arbitrantur ethica valoresque intrinsecus potius quam extrinsecus adesse in homine singulari.
Notae
recensere- ↑ Harari, Yuval Noah (2017). Homo Deus: A Brief History of Tomorrow. Londinii: Vintage. pp. 75–76. ISBN 978-1784703936.