Historia novellamente ritrovata di due nobili amanti

Historia novellamente ritrovata di due nobili amanti, con la pietosa loro morte intervenuta già nella città di Verona nel tempo del sig. Bartolommeo della Scala est fabula romanica brevis a Ludovico da Porto scripta et anno fere 1530, auctore nuper mortuo, divulgata. Ibi primum videtur, nominibus personarum fere eisdem, historia persimili, fabula quam Gulielmus Shakesperius in scaena Londiniensi sub titulo Romeo and Juliet anno circiter 1592 docuerit. Bartholomaeus della Scala Veronae regnavit inter annos 1301 et 1304. Nomina protagonistarum sunt Romeo, Giulietta et Lorenzo da Reggio.

Textum a Ludovico da Porto compositum Matthaeus Bandello in collectaneo Novelle anno 1554 retractavit (titulo renovato "La sfortunata morte di due infelicissimi amanti, che l'uno di veleno, e l'altro di dolore morirono"). Huius versio Francogallica (titulo "Histoire ... de deux amants, dont l'un mourut de venin, l'autre de tristesse") Petrus Boaistuau in collectaneo Histoires tragiques anno 1559 inclusit (quod opus partim ille, partim Franciscus de Belleforest confecerat). Historia de Romeo et Iulietta ex opere Histoires tragiques Gulielmus Painter Anglice vertit oratione soluta annoque 1567 divulgavit, titulo The Goodly Hystory of the True and Constant Love between Rhomeo and Julietta; iam autem Arthurus Brooke in carmine verterat cuius titulus est The Tragicall Historye of Romeus and Iuliet, anno 1562 divulgatum. E lectura carminis a Brooke compositi Gulielmus Shakesperius anno fere 1592 ludum scaenicum suum Romeo and Juliet elaboravit.

EditionesRecensere

  • c. 1530 : Historia novellamente ritrovata di due nobili amanti, con la pietosa loro morte intervenuta già nella città di Verona nel tempo del sig. Bartolommeo della Scala
  • 1831 : Alessandro Torri, ed., Giulietta e Romeo: novella storica di Luigi da Porto di Vicenza. Pisis, 1831 (Textus apud Google Books)

Nexus externiRecensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.