Hipparchicus
Hipparchicus (Graece Ἱππαρχικός) est libellus a Xenophonte scriptore Atheniensi de munere hipparchi, id est magistri equitum Atheniensis, ultimis annis vitae suae conscriptus. Duo hipparchi quotannis Athenis erant, quorum uterque quinque turmis (Graece φυλή) praeerat et imperium eorum a populi suffragiis ad libitum prorogari poterat. Nam equitatus omnis Atheniensium mille equitibus constare solebat, in decem turmas divisis.
De experientia Xenophontis
recensereIpse Xenophon antequam exsiliaretur Athenis equo meruerat. Tempore quo decem milia post pugnam Cunaxensem per Asiam ad mare redire conabantur plurimis periculis obnoxii quia equitatu carebant, turmam quadraginta equitum instruxit, ut novissimum agmen ab hostibus tueretur[1]. Postea quoque apud Lacedaemonios, cum primo anno militiae suae in Asia rex Agesilaus, quia equitatu carebat, proelia cum Persis in aperto committere non auderet, verisimile est Xenophontem in equitibus et legendis et instruendis et exercendis regi Spartano opem tulisse[2]. Itaque in hoc libello, tamquam vir peritus huius artis, praecepta[3] magistratibus Atheniensibus tradit. Cum alia multa, tum ut ducentos equites mercennarios Athenienses conducerent ad numerum praescriptum explendum suadet Xenophon : illo tempore enim multi cives equo merere recusabant.
Quo tempore scriptus sit
recensereTunc cum Hipparchicum scripsit Xenophon cum republica Atheniensi in gratiam iam redisse videtur ; praeterea hoc opusculum similitudines quasdam cum De Vectigalibus praebet. Itaque verisimiliter post 360 a.C.n. scriptum dici potest.
Editiones
recensere- Giuseppe Cascarino, Senofonte. L'arte della cavalleria ; Il manuale del comandante della cavalleria traduzione, commento e illustrazioni di... Rimini, 2007
- Éduardus Delebecque: Le Commandant de la cavalerie, Les Belles lettres, Lutetiae 1973 (Collection des universités de France)
- Marchant E.C.: Scripta minora with an English translation, Heinemann, Londinii 1925 (Loeb Classical library)
- Pierleoni G.: Xenophontis opuscula, Romae 1937
- Vicifons - textus Graecus cum nexu ad conversiones Francogallicam et Italicam
- Henricus G. Dakyns (interpres): The Cavalry General - versio Anglica altera
Plura legere si cupis
recensere- Alexandre Blaineau, Charge de cavalerie, choc ou esquive : sur un problème rencontré dans l’Hipparque de Xénophon in Dialogue militaire entre Anciens et Modernes, Presses universitaires de Rennes, 2004: 15-23
- G.R. Bugh, The Horsemen of Athens, Princeton University Press, 1988 (prima editio) Recensio critica
- E. Ekman, Zu Xenophons Hipparchikos, Upsaliae 1933 [dissertatio academica] Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- Albertus Martin, Les Cavaliers Athéniens, Parisiis 1886 Recensio critica
- Wille, Fritz, Führungsgrundsätze in der Antike. Texte von Xenophon, Plutarch, Arrian, Sallust, Tacitus, Schulthess Polygraphischer Verlag, Turici 1992, ISBN 9783725530373