Theophilus Folengus

poeta, benedictinus
(Redirectum de Hieronymus Folengus)

Theophilus Folengus (natus Mantuae die 8 Novembris 1491; in oppido Bassiano anno 1544 mortuus), cuius nomen in scriptis Merlinus Cocaius, a seipso datum, fuit sacerdos et poeta macaronicus. Auctor fuit carminis epici satyrici cuius titulus est Baldus.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Wikidata Theophilus Folengus
Res apud Vicidata repertae:
Theophilus Folengus: imago
Theophilus Folengus: imago
Nativitas: 8 Novembris 1491, 1496; Mantua
Obitus: 9 Decembris 1544, 1554; Campese
Nomen nativum: Gerolamo Folengo
 
Opus macaronicum: editio 1768-1771

1491 Natus est; pater fuit notarius Fridericus Folengo, vir non dives sed genere praeclarus, et familiaris Gonzagae; mater eius fuit Paula Ghisi.

1508 Ingreditur monasterium Sanctae Euphemiae, in oppido Brixiae, ubi monachi eum libenter suscipiunt; sanctimoniales viri ei nomen Theophili et sanctae conversationis habitum tradunt.

1514 Fit diaconus.

1515 Vitam degit Pomposae.

1517 Fit sacerdos. Macaroneorum editio princeps, Venetiis, apud Alexandrum Paganino.

1521 Vitam degit Pomposae. Macaroneorum editio secunda, etiam Venetiis, apud Alexandrum Paganino.

1525 Monachus Theophilus se dat mobilitati mentis et permanere in monasterio nolit; fit praeceptor filiorum Camilli Orsini.

1526 Edit Orlandino.

1526 Edit Chaos del tri per uno.

1530 Superna gratia respectus, ad semetipsum revertit; recedente igitur temptatione, vir Dei Theophilus, quasi spinis erutis exculta terra, praebet de virtutum segete feracissimum fructum. Vitam degit heremiticam et sanctimonia repletam in variis Italiae solitudinibus. Amicitiam cum Victoria Colonna destringit.

1533 L'umanitá del figliol di Dio (Latine Humanitas filioli Dei) edita est Venetiis, apud Aurelium Pincio.

1534 Iterum susceptus a monachis Sancti Benedicti. Edit Hagiomachiae 19 libros. Macaroneorum editio tertia, Cipadae, apud magistrum Aquarium Lodolae.

1535 Vitam degit Panormi. Scribit L'Atto della Pinta, sacram comoediam quae usque ad saeculum undevicensimum Panormi edita est.

1542 Vitam degit Bassiani.

1544 Moritur Bassiani.

1552 Macaroneorum editio quarta, Venetiis, apud Petrum Ravani.

Versus macaronici

recensere

Hos versus posuit Theophilus in Baldi libro tertio; poeta queritur, non semper iustitiam recte administratam, nec rem publicam bene gestam. Sic in saeculo eius iniquitas grassabatur; hodie, scilicet, res aliter se habet.

Magni poltrones sbirri, gens plena pedocchis,
gens morire prius digna est quam nascat, ut ipsum
non voret indarnum panem, vinumque tracannet.
Zafforum mos est non azzaffare verunum
ni videant illum sibi nullam cingere spadam;
nam si quis testam faciat, sfodrare paratus,
continuo turba haec se se furfanta retirat,
ut viles faciunt visto falcone poianae.
At si pauper homo vadit de nocte per urbem,
atque ferat modicum, velut usant ferre, lusorem,
quid faciunt isti ladri merdaeque botazzi?
Mandant sbirrazzum, qui vadat spegnere lumen,
deque manu poveri tollat cum fraude laternam:
quo facto zentaia ruit, spadasque piombi,
atque carolentas faciunt strepitescere targas.
Circundant nudum, spoiant, stringuntque manettis.
Verum si donet, si dico tapinus ad illos
quotquot habet pocos voiat sborsare quatrinos,
lassant ire viam miserum, plenumque gramezza,
qui quot aquistarat noctuque diuque sisinos,
seu battens virgis, seu tirans pectine lanam,
ut se se valeat poveramque cibare fameiam,
ecce barisello sforzatur tradere boiae,
perdere mantellum, calzas, ipsamque camisam.
Sola Potestatum culpa haec, omnisque palazzi,
officium quibus est ladros adscribere forchis,
dismorbare vias sassinis, perdere giottos,
atque stradarolos cunctis squartare videndos;
quos gula iustitiae moveat, non ventris et auri.
Heu tamen poveros, inopes, soldisque carentes,
cernimus ad forcam canevi portare colanam!
Non tamen hi nostri patres, iurisque ministris
attendunt quoniam, dum cercant suggere borsas,
dum tascas mungunt alienas, dumque secundant
prava ministrarum deportamenta suorum,
iustitiam privant spada, rumpuntque bilanzas,
incagant iuri, monstrantque culamina legi.
Quam forchae melius poenam gens illa subiret,
quae forchae ad poenam menans sbirraia vocatur.
Quin datur his canibus portare licentia spadas.
Omnibus est vetitum taccare galonibus arma,
arma barisellus, zaffus fert arma solettus,
atque hominum stronzus, cui curae toller pegnos,
unde valenthomines, atque alto sanguine nati
ferre pudent cinctas hodierno tempore spadas,
ne quoque per gentem sbirri dicantur et ipsi.
Si malfattorem vadunt comprendere quemquam,
prendere non bastat, sed eum spoiare comenzant.
Hic sibi mantellum, brettam levat ille, sed iste
saionem, veluti sibi solis furta licerent.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon •