Vide etiam paginam discretivam: Hierocaesarea (discretiva)

Wikidata-logo.svg Hierocaesarea
Res apud Vicidata repertae:
Hierocaesarea: insigne
Civitas: Russia
Locus: 51°43′0″N 94°27′0″E
Numerus incolarum: 116 015
Zona horaria: UTC+07:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Кызыл

Gestio

Praefectus: Karim Bailak-oolovich Sagaan-ool
Procuratio superior: Tuva, Tuvan Autonomous Soviet Socialist Republic, Tuvan Autonomous Oblast, Tuvan People's Republic, Tannu Uriankhai

Geographia

Superficies: 97.41 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Ienisea in Hierocaesarea

Hierocaesarea[1] (Russice et Tuvinice Кызыл, Kyzyl[2]) urbs est Russiae, Rei publicae Tuvae metropolis. Ienisea Maior (in lingua Tuvensi Bij-Chem) et Ienisea Minor (Kaa-Chem) in urbe confluunt, quod initium Ieniseae fluminis habetur. Incolas 116 983 habet anno 2018.

HistoriaRecensere

Anno 1914, cum rogatu ducum suorum Tuva sub protectionem Imperii Russici accepta esset, Hierocaesarea (Russice Белоцарск, Belocarsk) condita est. Anno 1917 Hierocaesarea paene tota combusta est. Post res novas Octobres anno 1918 Chem-Beldyr (scilicet Latine Confluvium), anno 1926 Kyzyl (Rubra) renominata est.

NotaeRecensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 494. De nomine priore Белоцарск, i.e. Tzaris Candidi (urbs), ubi candidus pro sacer dictum est.
  2. Scilicet Latine (Urbs) Rubra.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 51°43′0″N 94°27′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hierocaesaream spectant.