Heu mihi quam malus mos est in Graecia
Heu mihi, quam malus mos est in Graecia,[1] Graece Οἴμοι, καθ' Ἑλλάδ' ὡς κακῶς νομίζεται incipit eloquium a Peleo in fabula Euripidea Andromachae dictum (versus 693); qui his verbis mos ducum militum, loco militum, in inscriptionibus commemorandorum. Sententia minime ad contextum mythologicum, potius ad habitudines ab auctore observatas pertinere censetur.
Clitus, niger nuncupatus, aut hunc versum tantum[2] aut eloquium fere omne recitavit apud cenam ab Alexandro Maracandis anno 328 a.C.n. datam: ille enim, qui Alexandrum morte minatum in proelio ad Granicum commisso protegerat, regem virtutes suas proclamantem male patebatur. Rex ebrius Clitum ebrium a cena abeuntem interfecit. Curtius versus 693-698, quos Clitum recitavisse adseveravit, his verbis compendiose Latine convertit: "male instituisse Graecos, quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent: alieno enim sanguine partam gloriam intercipi."[3]
Notae
recensere- ↑ Sic (vel "Hei mihi") in editionibus bilinguibus saeculi XVI: vide e.g. (p. 384 editionis Basileensis 1558); (p. 403 editionis Francofurtensis 1562); (p. 522 editionis 1597). Sunt qui "Hei mihi, quam male apud Graecos in more positum" (p. 259 editionis Basileensis 1562 apud Google Books)
- ↑ Ita Plutarchus, Vita Alexandri 51.8, sed an ipse textu prisco ita scripserit, an versus posteriores suppleri sine citatione voluerit, nescitur
- ↑ Curtius, Historiae 8.1.28-29
Bibliographia
recensere- André Aymard, "Sur quelques vers d'Euripide" in Παγκάρπεια. Mélanges Grégoire vol. 1 (Annuaire de l'Institut de philologie et d'histoire orientales et slaves vol. 9, 1949) pp. 43-74; reimpressum titulo "Sur quelques vers d'Euripide qui poussèrent Alexandre au meurtre" in A. Aymard, Etudes d'histoire ancienne (Lutetiae, 1967) pp. 51-72
- J. R. Hamilton, Plutarch: Alexander. A commentary (Oxonii: Clarendon Press, 1969) p. 144
- Hans Ulrich Instinsky, "Alexander, Pindar, Euripides" in Historia vol. 10 (1961) pp. 248-255 JSTOR
- François Ripoll, "Les intentions de Quinte Curce dans le récit du meurtre de Clitus (VIII, 1, 19-52)" in Bulletin de l'Association Guillaume Budé (2009 no. 1) pp. 120-142
- P. T. Stevens, Euripides: Andromache (Oxonii: Clarendon Press, 1971) pp. 178-179