Gaius Herennius Capito fuit vir militaris et publicus Romanus ex tribu Arniensi, qui floruit saeculo primo.

Inscriptio Teatis inventa: C. Herennius Capito donum argenteum Tiberio dicat ex testamento M. Pulfennii centurionis. [1]

Imperante Augusto, Capito fuit tribunus militum ter, praefectus alae in Moesiā atque praefectus veteranorum legionis in Syriā; factus est procurator Iamniae[2] (Liviae Drusillae praedium), in Iudaeā, ante annum 29 p.C.n., quo Livia —quae Iulia Augusta nominata est post mortem Augusti mariti— obiit.

Imperantibus Tiberio et Caligulā, Capito functus est eiusdem loci procuratione usque ad mortem C. Caesaris Germanici anno 41. Philo Alexandrinus scripsit Capitonem in Iudaeam primo pauper venisse, deinde dolo furtoque innumerabilem sibi congessisse pecuniam; insidias molitum esse Iudaeis, Graecos in illos instigando eosque impietatis in principem C. Caesarem deferendo, arā Caligulae sacratā dirutā.[3]

Post procurationem rediit in patriam; fuit quattuorvir iure dicundo quinquennalis et flamen. Hoc in pavimento fori Iuvani, quod Capito privato impendio stravit, legere possumus.[4]

  1. TI(berio) CAESARI DIVI AVG(usti) F(ilio) | AVGVSTO PONTIF(ici) MAXIMO | TRIB(unicia) POTEST(ate) XXXVIII CO(n)S(uli) V | EX TESTAMENTO M(arci) PVLFENNI | SEX(ti) F(ilii) ARN(ensi) | (centurionis) LEG(ionis) VI FERR(atae) | C(aius) HERENNIVS ARN(ensi) CAPITO | TRIB(unus) MILIT(um) III PRAEF(ectus) ALAE | PRAEF(ectus) VETERANORUM | PROC(urator) IVLIAE AVGVSTAE | PROC(urator) TI(beri) CAESARIS AVG(usti) | PROC(urator) C(ai) CAESARIS AVG(usti) | GERMANICI | ARG(enti) P(ondo) X | (quincunx).
  2. Flavii Iosephi Antiquitates Iudaicae XVII, 6:18–19.
  3. Philonis Alexandrini Legatio ad Gaium, 199–203.
  4. De foro Iuvani apud paginam officialem loci archaeologici (Italiane)

Nexus externi

recensere
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.