Henricus Berger
Henricus Berger, plene Henricus Augustus Gulielmus Berger, in Havaiis Kapena[1] Henry Berger appellatus, brevius Kapena Berger (natus Heinrich August Wilhelm Berger, Berolini, 4 Augusti 1844; mortuus Honolulu, 14 Octobris 1929), fuit compositor et Regalis Havaiorum Gregis dux ab anno 1872 ad mortem.
Vita
recensereIn Prussia natus, Berger profuit exercitus imperialis Germaniae gregi, cum Ioanni Strauss Iuniore, compositori et Regalis Germaniae Gregis duci, servivit. Anno 1872, Gulielmus I, Imperator Germanus, eum Kamehamehae Regi V misit ut regis gregem duceret.[2] Anno 1877, Kalakaua Rex eum fecit Regalis Havaiorum Gregis caput. Anno 1879, "naturalizatus"? est Regni Havaiorum civis.
Berger iuvenem Liliʻuokalani adiuvit, principissam et deinde regem, compositorem quoque: nonnulla eius carminum ordinavit ut grex orichalci ea perfunctus esset. A 1893 ad 1903, is in Scholis Kamehameha laboravit ut curriculum musicum excultum esset. Creavit adeo gregem musicum qui nunc est Symphonia Honoluluensis. Berger senex veteres Havaiorum cantus a maioribus posteris traditos et antea solum memoria comprehensos notis musicis conscripsit ut ei supersint.
Berger itinera "Hilo March," "The Hula March," "Kohala March," et "Sweet Lei Lehua" insigniter composuit. Sua musica "Hawaiʻi Ponoʻī, carmen a Kalakaua scriptum, carmen regni factum est; quod hodie est hymnus civitatis.
Suum corpus sepultum est in coemeterio Kawaiahaʻonis Templi[3] in Honolulu.
Memoria
recensereBerger nuperrime mortuo, orchestrae philharmonicae in Franciscopoli? et Oakland? Californiae, Novi Eboraci,? et Berolini carmen "Aloha ʻoe" eius memoriae dicatum cecinerunt (Billam-Walker 1979:44).
Robertus Ludovicus Stevenson mentionem Berger fecit in The Bottle Imp, brevi mythistoria in Havaiis scripta[4]: "Thither he went, because he feared to be alone; and there, among happy faces, walked to and fro, and heard the tunes go up and down, and saw Berger beat the measure, and all the while he heard the flames crackle, and saw the red fire burning in the bottomless pit."
Pater Regalis Havaiorum Gregis (veterrimi in Civitatibus Foederatis gregis municipalis), Berger a multis iam memoratur, praecipue in Havaiis et Germania.
Notae
recensere- ↑ Nomen Havaianum, ex Anglico captain, quod hic 'caput' vel 'ducem' vel fortasse 'praefectum gregis musici' significat.
- ↑ "Bandmasters of the Royal Hawaiian Band". Publicus Regalis Havaiorum Gregis situs. City and County of Honolulu. March 28, 2008
- ↑ Mission Houses Cemetery, Honolulu, Hawaiʻi, Grave memorial of Henri Berger
- ↑ Vide s:en:The Bottle Imp.
Bibliographia
recensere- Billam-Walker, Donald (2012) [1979]. "Berger, Kapena (Captain) Henry né Heinrich Wilhelm". In Kanahele, George S.; Berger, John. Hawaiian Music & Musicians [Hawaiian Musica & Musici] (Secundo ed.). Honolulu, HI, USA: Mutual Publishing, LLC. ISBN 9781566479677
- Schweizer, Niklaus R. 1982. Hawaiʻi und die deutschsprachigen Völker. Bern, Frankfurt am Main, Las Vegas: Lang. ISBN 3-261-04848-4.
- Solberg, S. E. 1983. "Hawaiian Music, Poetry and Dance: Reflections on Protection, Preservation and Pride." MELOS, Ethnic Literature and Music, 10(1): 39–63.