Henricus Beaufort (cardinalis)

cardinalis

Henricus Beaufort,[1] qui seipsum Anglice descripsit Henry commonly called Cardinal of England[1] (circa annum 1375 incerto loco natus; Wintoniae mortuus die 11 Aprilis 1447) fuit episcopus, cardinalis, ter cancellarius Angliae.

Wikidata Henricus Beaufort (cardinalis)
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Beaufort (cardinalis): imago
Henricus Beaufort (cardinalis): imago
Nativitas: 1375; Beaufort-en-Vallée
Obitus: 11 Aprilis 1447; Wintonia
Patria: Anglia

Familia

Genitores: Iohannes Gandavensis; Katherine Swynford
Proles: Joan Beaufort
Familia: Lancastria

Insignia heraldica

Henricus Beaufort (cardinalis): insigne
Henricus Beaufort (cardinalis): insigne

Filius fuit Ioannis Gandavensis Plantagenistarum quem e concubina Elisabetha Swynford genuit. Patre et matre anno 1396 matrimonio coniunctis, filii (inter quos Henricus) legitimi facti sunt. Alumnus fuit universitatis Oxoniensis, cui universitati etiam cancellarius fuit ab anno 1397 usque in 1399. Antiquarius Ioannes Rossus (qui paulo postea ibidem studuit) Henricus Beaufort illis annis tutorem fuisse Henrico Monemutensi regi futuro adseverat, aliis fontibus de hac re silentibus:

Henricus quintus ... ante regnum Angliae adeptum Oxoniae in collegio Reginae studuit, cuius tunc camera erat supra portam in introitu dicit collegii, ubi erat sub tutela patrui sui venerabilis patris magistri Henrici Beauford tunc cancellarii Oxoniae, postea Lincolniensis, deinde Wintoniensis episcopi, tandem presbyteri cardinalis titulo Sancti Eusebii.[2]

Henricus Beaufort dominus cancellarius Angliae ter meruit, ab anno 1403 ad 1404 (iuxta fratrem ex alia matre Henricum IV regem) et ab 1413 usque in 1417 (iuxta nepotem Henricum V regem), iterum ab 1424 iuxta puerum Henricum VI.

Episcopus Lincolniensis die 1 Iunii 1398 electus, mense Martio 1399 in eadem ecclesia consecratus est ubi genitores ante tres annos mariti erant. Die 19 Novembris 1404 ad episcopatum Wintoniensem translatus est: sub quo titulo in concilio Constantiensi breve temporis spatium anno 1417 participavit electionemque Martini V papae promovit. A quo cardinalis statim promotus, mox iubente rege Henrico V dignitatem recusavit.[3] Martinus eum nihilominus legatum a latere creavit, iterumque anno 1427 cardinalem atque eodem anno ducem constituit expeditionis sacrae in Hussitas. Exercitus ab Henrico in Bohemiam conductus, proelio apud Tachoviam commisso, die 4 Augusti 1427 devictus est.[4]

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 "Henricum Bowfurth presbiterum cardinalem et episcopum Wyntonyensem", "Henricus Beauford cardinalis Angliæ", "Henry commonly called Cardinal of England": fontes apud Medlands citati
  2. Ioannes Rossus, Historia regum Angliae pp. 207-208 editionis 1745
  3. McFarlane (1945); Wentersdorf (2006)
  4. Holmes (1973)

Bibliographia recensere

  • C. M. D. Crowder, "Henry V, Sigismund and the Council of Constance" in Historical Studies: Papers Read Before the Irish Conference of Historians vol. 4 (1963) pp. 93–110
  • G. L. Harriss, "Beaufort, Henry [called the Cardinal of England]" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • G. L. Harriss, Cardinal Beaufort: a study of Lancastrian ascendancy and decline. 1989
  • G. L. Harriss, "Cardinal Beaufort, patriot or usurer?" in Transactions of the Royal Historical Society 5a ser. vol. 20 (1970) pp. 129–148 JSTOR
  • G. A. Holmes, "Cardinal Beaufort and the crusade against the Hussites" in English Historical Review vol. 88 (1973) pp. 721–750
  • Charles Stuteville Isaacson, The story of the English cardinals (London: Elliot Stock, 1907) pp. 96-108
  • K. B. McFarlane, "Henry V, Bishop Beaufort and the Red Hat, 1417-1421" in English Historical Review vol. 60 (1945) pp. 316-348
  • A. N. E. D. Schofield, "England and the Council of Basel" in Annuarium Historiae Conciliorum vol. 5 (1973) pp. 1–117
  • M. G. A. Vale, "Cardinal Henry Beaufort and the Albergati portrait" in English Historical Review vol. 105 (1990) pp. 337–354
  • Karl P. Wentersdorf, "The Winchester Crux in the First Folio's "1 Henry VI"" in Shakespeare Quarterly vol. 57 (2006) pp. 443-449

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Catholic Hierarchy • Deutsche Biographie • Store norske leksikon