Hemeroscopium (Graece: Ἡμεροσκοπεῖον) fuit colonia Graeca antiqua inter Sucronem et Carthaginem Novam, vera cuius locatio est ignota. Dicitur fortasse sit in Dianio promunturio, sed absunt reliquiae archaeologicae aetatis Graecorum in situ.

Nomen Graecum Latine "turris" vel "pharus" significat, quare situs oppidi in extremo promunturio designatus est. Secundum Strabonem oppidum fuit parva colonia Graecorum Massilianorum una cum duobus aliis oppidis propinquis condita, quorum nomina nobis non tradita sunt.

Dicitur antiquis temporibus promunturium Artemisium (Graece: Ἀρτεμίσιον) vel Dianium (Graece: Διάνιον) nuncupabatur templi Ephesiae Dianae ibi exstructi causa. Praeter locum idoneum oppidum etiam metallis ferrorum propinquis exstabat.

BibliographiaRecensere