Helgus Pauli filius Tabakov (Russice Олег Павлович Табаков. tr. Oleg Pavlovič Tabakov; Saratoviae natus die 17 Augusti 1935, Moscuae mortuus infarctus cordis causa die 12 Martii 2018) fuit actor et moderator theatricus atque cinematographicus Sovieticus et Russicus, titulo Artificis Popularis URSS (anno 1988), Praemiis Publicis URSS(anno 1967) et Foederationis Russicae (anno 1997) nonnullisque aliis signis laudis ornatus. Ab anno 1987 theatri-studii sui (Московский театр-студия под руководством Олега Табакова) atque ab 2000 ad mortem suam Theatri Artificiosi Moscuensis Čechoviani (Московский Художественный театр имени А. П. Чехова) praefectus fuit.

Wikidata Helgus Tabakov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17 Augusti 1935; Saratovia
Obitus: 12 Martii 2018; Moscua
Patria: Unio Sovietica, Russia
Nomen nativum: Олег Павлович Табаков

Familia

Coniunx: Ludmila Ivanovna Krylova, Marina Zudina
Proles: Anton Tabakov, Aleksandra Tabakova, Pavel Tabakov, Maria Tabakova

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Helgo Tabakov spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия •