Harrius Carney
Harrius Carney (Harry Carney, 1910-1974) fuit saxophonista et clarinulista Americanus, qui ab anno 1927 ad vitae finem inter symphoniacos Duke Ellington praecipue saxophono barytono cecinit. Sono robusto saxophoni barytoni singularem canendi notam toti gregi Ellingtoniano impressit. Ellington Harrio Carney usus est monodiario in aliquot melodiis columnaribus, sicut Caravan et Sophisticated Lady.[1]
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
De adulescentia
recensereHarrius Howell Carney Bostoniae in urbe Massachusettensi die 1 Aprilis anno 1910 natus est.[2] Quamquam familia Carney in arte musica vix excellebat, Harrius septuennis puer in clavili se exercere coepit. In vicinitate eius habitabat Johnny Hodges, futurus flator saxophoni alti in grege Ellingtoniano. Harrius, etsi religiose se exercuisse diceret, mediocriter tantum in clavili progressus est. Itaque spe excellendi frustratus ad clarinulum transiit tredecim annos natus, proximoque anno ad saxophonum altum.
De vitae cursu
recenserePrimum in circulis Bostoniensibus prodibat clarinulo et saxophono alto canens, but anno 1927 septemdecim annos natus gregi Ellingtoniano adnexus est, nam Ellington eloquentia sua matri Harrii persuasit, ut filium nondum adultum tutelae suae committeret. Cum Duke Ellington amicitiam iunxit per totam vitam perdurantem. Harrius primum in grege clarinulo et saxophono alto canebat, sed postquam Ellington primam cum Cotton Club sponsionem fecerat ac crescente favore populi gregem augere volebat, Harrius Carney praecipue in saxophono barytono haesit. Carney sono barytono saxophoni totam orchestram nota singulari instruxit.[3] Praeterea in nonnulis monodiis, sicut in Sophisticated Lady, respiratione circulari animos auscultatorum cepit.[4]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Cottrell, Stephen (2012) The saxophone. Yale University Press.
- Feather, Leonard & Gitler, Ira (1999) The Biographical Encyclopedia of Jazz. Oxford University Press
- Lorre, Sean (2011) Carney, Harry (Howell). Encycopedia of Jazz Musicians.
- Wiiliams, Martin (1993) The Jazz Tradition. Second revised edition. Oxford University Press.